Caeso Gramm Chilonium. Novus Holsatiae Parnassus Herausgegeben von Thorsten Burkard und Marvin Harms (Übersetzung, Erläuterungen und Kommentare)

Abschrift von Caeso Gramm Chilonium. Novus Holsatiae Parnassus:

Inhaltsverzeichnis / Contents

CAESONIS GRAMMI

Philosophiae et Medicinae Doctoris,
Designati in Almâ Chiloniensi
Physiologiae et Graecae Literaturae Professoris
Publici et Practici
CHILONIUM
NOVUS
HOLSATIAE
PARNASSUS.


SCHLESWIGAE
EXCUDEBAT
JOHANNES HOLWEIN.
ANNO MDCLXV


REVERENDISSIMO
SERENISSIMO CELSISSIMOQUE
PRINCIPI
AC
DOMINO
DOMINO CHRISTIANO
ALBRECHTO,
HAEREDI
NORVAGIAE
EPISCOPO
LUBECENSI ELECTO
DUCISCHLESWIGAE HOLSATIAE STORMARIAE
ET DITHMARSIAE
COMITI
OLDENBURGI ET DELMENHORSTII
PATRIAE SOSPITATORI BENIGNISSIMO
UNIVERSITATIS CHILONIENSIS STATORI GLORIOSISSIMO
DOMINO MEO CLEMENTISSIMO
SALUTEM ET FELICITATEM PERPETUAM.


DEDICATIO

Reddo Serenissimae Celsitudini Tuae, et humillimè pedibus advolvo, quod Tuum est. Primò CHILONIUM, non splendidâ, quâ oculos aliàs ferit, aedificiorum serie longè latéque diffusum, sed parvo libellulo alligatum; partibus nihilominùs queiscúnque tàm externis quàm internis, omnibusque quae in hisce sistuntur notatu et observatu digna, circumscriptum.

Quod sanè dum Serenissima Celsitudo Tua Universitati, quam, piissimo acta et ferventissimo Zelo Patriam novis indies mactandi beneficiis et clementiae signis, in Holsatiae meditullio condere satagit, consecravit; pari jure id de Serenissimâ Celsitudine Tuâ affirma verim, quod olim Sapientiae Antistes PLATO de Minervâ Athenarum conditrice: nimirum Serenissimam Celsitudinem Tuam, dum Chilonii molitur Academiam, solicitè satis prospexisse urbis et regionis naturam magna ingenia pollicitam.

Si enim urbis situm commodissimum, Amoenitates multifarias, laudabiles incolarum mores, salubrem Aëris Victûsque naturam exactiori trutinâ examinemus; ita amico ea omnia foedere in Literatorum commoda conspirare cognoscimus, ut primi, qui ignoratur, Conditoris loco, aut Palladem oporteat ipsam, aut certè quendam Palladis filium urbi huic locum dispexisse, primáque ipsius fundamenta jecisse fateri: et spem insuper concipere infallibilem, fore ut horum omnium et Famigeratissimorum Professorum, quos è variis Academiis lautioribus salariis Serenissima Celsitudo Tua invitat, adminiculo è novo nostro Parnasso veluti ex equo Trojano proditura sint magna imò maxima ingenia, futura non Holsatiae solùm, sed et plurimarum aliarum regio num ornamenta, lumina et columina.

Deinde subjectissimo animo Serenissimae Celsitudini Tuae reddo me ipsum, qui verè Tuu s sum. Tuae námque Serenissimae Celsitudinis in urbe, Tonningae scilicet, primum subditus indigena traxi Spiritum, pri-

Seite 4


maque à puero Scholis illatus linguarum rudimenta, prout istius loci conditio fert, imbibi. Tuae Serenissimae Celsitudinis in urbe, Chilonii (postquàm annorum lapsu, jugi tàm in Scholis quàm in multis florentissimis universae Germaniae, Bohemiae, Galliae, Hollandiae et c. Academiis, Musarum insectatione cultúque, tantos in Philosophiâ sacrâque Medicinâ, Theoriam Praxínque concatenatis nectendo operis effeceram progressus, ut à celeberrimis utriúsque Proceribus summo tàm Philosophici quàm Medici Doctoratûs Axiomate adauctus in Patriam regredi instituerem) consedi, et Medicinam faciundo quicquid hauseram eruditionis, sympatriotarum sanitati conservandae, et ubi eadem collapsa fuerit, reparandae me devovi.
orum Patronum maximum exhibitâ Vocatione.

Cui dum insisto operi, ecce Serenissima Celsitudo Tua delectum instituens Virorum quos ad clavum Universitatis admoveat; me quóque inter caeteros tantâ támque singulari beat Gratiâ, ut arduam Physiologiae (seu, quod idem est, Medicinae Theoreticae cum Physicâ scientiâ conjunctae) et Graecae Literaturae publicè profitendae provinciam clementissimè demandatam mihi voluerit, solenni per Virum Illustrem Magnificum et Generosissimum, DOMINUM JOHANNEM ADOLPHUM KIELMANNUM, Consiliarium Serenissimae Tuae Celsitudinis Intimum, Cancellarium Gravissimum et Praesidem Regiminis Dexterrimum, meum omniúmque literatorum Patronum maximum exhibitâ Vocatione.

Quam Gratiam cum verbis dignè exprimere desperem, nec eam eâ, quae Serenissimae Celsitudinis Tuae fastigium adaequet, gratiarum actione excipere mihi datum sit; ne tamen ne mut quidem facere videar, redhostimenti loco me totum (quamvis dudum jam quantus quantus sum subditi nomine Serenissimae Celsitudini Tuae me debeam) denuò reddo, id est, ad

Seite 5


honorificam spartam gratiosissimè mihi concreditam, omnibus corporis ingeniíque nervis intentis pro virili exornandam, omniáque servitiorum genera, ad quae praestanda subditi obsequentissimi lege teneor, obedientissimè exsequenda, humillimâ et subjectissimâ devotione obstrictissimum proclamo, publico veluti arrhabone et auctoramento Scripti hujus: quod ut Serenissima Celsitudo Tua sereno et gratiosissimo vultu suscipiat, méque porrò, quam imis percepi medullis, Gratiâ clementissimè dignari pergat, devotissimo animo suppléxque rogo átque oro.

Quod superest, festivis applausibus et votivis congratulationibus meritissimò prosequor nunquam satis laudandum et Principe Tanto dignissimum Academiam fundandi, Musas blandissimè in ditiones advocandi, Alcedonia ipsis tranquillissima praebendi ausum, qui in maximum divinae gloriae augmentum, in nunquam intermorituram Serenissimi Nominis Tui famam, in ingens totius Holsatiae omniúmque quotquot sub vexillo Minervae eruditae militiae sacramentum dixerunt, verget emolumentum.

Tùm solemnia ex intimis Cordis mei filamentis educta ad Deum ter Optimum Maximum omnium bonorum scaturiginem limpidissimam conceptis verbis fundo (nec unquam fundere defatigabor) vota ardentissima pro Serenissimae Celsitudini Tuae Incolumitate, in qua velut Optimi et Exoptatissimi Principis Ducatuum Tuorum, veluti summi Apollinis et Musarum Praesidis totius Heliconis nostri salus continetur: pro feli-cissimâ pacatissimâque Regiminis administratione, sub quâ veluti Palladis aegide subditi, musteaéque nostrae hospites ab hostium omniúmque è transverso intercurrentium malorum assultibus tutae requiescere

Seite 6


possint: pro vitâ ábsque ullis vel morborum vel tristium quorumcúnque incursationibus ad Nestoreos úsque annos prorogandâ, et tandem pro omni Serenissimae Celsissimaéque Sleswigae et Holsatiae Principum familiae augustissimo accremento.

His votis jubeat pondus inesse Deus.
Serenissimae Celsitudinis Tuae
Subjectissimus Servus
Dabam Chilonii 18. Calendarum
Maij
, Anno 1665.
Caeso Grammius

Seite 7


CAESONIS GRAMMI
CHILONIUM
NOVUS HOLSATIAE PARNASSUS

CHILONII faciem, Benevole Lector, vivis coloribus depingere aggredior, non tàm animo gloriosiùs de Urbe nostrâ disserendi, et alias prae illâ superciliosè despiciendi; quàm beneficia, quae largissimâ manu DEUS in nos contulit, grato animo praedicandi, et omnis generis bona, quibus recens nostra gaudet Academia, oculis tuis mentíque ingerendi, ut, siquidem vis, ad nos migrare, et iisdem nobiscum uti frui possis. Ne verò per illustrem hanc mecum eundo materiam Labyrintheis plexibus involvaris, Ariadneum porrigo filum, methodum scilicet, metámque, quam cogitati-onibus tuis pones in spectandis Urbis Etymo, Fundatione, situ quadruplici ratione 1. globi terrestris, 2. commodi accessûs et recessûs, 3. nobilium Holsaticorum, 4. amoenitatis et jucunditatis in Partibus tàm Externis quàm Internis obviae, Incolarum Moribus, et Victûs Ratione.

Ne verò per illustrem hanc mecum eundo materiam Labyrintheis plexibus involvaris, Ariadneum porrigo filum, methodum scilicet, metámque, quam cogitati-onibus tuis pones in spectandis Urbis Etymo, Fundatione, situ quadruplici ratione 1. globi terrestris, 2. commodi accessûs et recessûs, 3. nobilium Holsaticorum, 4. amoenitatis et jucunditatis in Partibus tàm Externis quàm Internis obviae, Incolarum Moribus, et Victûs Ratione.

Quae omnia si non pro Urbis nostrae dignitate tractavero, et laudes, quarum iconem rudi penicillo adumbro, infra meritum ipsius substiterint, facilem mihi spondeo veniam et à Te, qui tentâsse me nihilo seciùs fateberis, quod assequi vel Rhetori denegatum est, et ab Urbe nostrâ, cujus honoribus meâ quamvis balbutientis linguâ nihil detrahetur, cùm prudentiores ex hac delineatione facilè loci hujus speciem ac praestantiam metiri queant: Et dubio procul accuratiori scripto posthac vivi ejus colores exprimentur.

Seite 8


Etymon

CHILONIUM, aut si mavis CHILONIA nostratibus Kiel audit, deducto nomine à Saxonico vocabulo Kiel / quod cuneum notat: unde Illustris Vice Rex Henricus Rantzovius in Encomiis urbium Holsatiae ita canit:
   Chilonium, Holsatiae non infima gloria terrae
   A cuneo nomen, quo vocitatur, habet.

Ratio denominationis est 1. quoniam maris Balthici sinus, qui urbem alluit, è latiori sensim angustior redditus cunei instar meridiem versùs terrae sese ingerit. 2. quoniam urbs, quatenus moenibus septa est, figurâ cuneum refert, è latiori basi plateae Holsaticae in alios vicos diffusae, paulatim in mucronem ad portam Danicam desinens.

Fundatio

 Quando coeperit urbs nostra, et cuinam conditori suos debeat natales, quoniam antiquitatis et incertitudinis supparo planè est velatum, aequo animo ignorare debemus, persuasi modestiae esse symbolum acquiescere notitiae Historicorum, qui cum vel planè non ad primas urbis coeptae excurrant origines, vel, si excurrunt, ancipiti et levi conjecturâ ducti ADOLPHO  IV. Holsatiae Comiti assignent; uno tamen as-serunt ore, Chilonio fori habendi immunitatem et jus Lubecense ab ADOLPHO hoc concessum anno post Christum natum 1233, et ab eodem Coenobium Franciscanum, erogatâ in hanc structuram stipe, quam ipse mendicando collegerat, exstructum, in quo ipse deinceps exacto aliquot annorum curriculo corporis exuvias deposuit, nobilissimi pignoris loco in gratiam conditoris religiosè asservandas.

Abhinc filio ADOLPHI IV. primogenito JOHANNI  I. paternae haereditatis portio cessit Chilonium, quod quamvis frater GERHARDUS iniquiorem prae-

Seite 9


 

tendens bonorum partitionem JOHANNI excutere, et armatâ manu in suam redigere potestatem anniteretur, pacis tamen inito foedere fratri concessit, qui dum sedem inibi fixit Holsatiae Comites decentem, Chilonium tantùm reliquas inter urbes caput extulit, ut Holsatiae metropolis salutaretur, et in urbium Hanseaticarum societatem, à quâ tamen deinde rebus ita ferentibus secessit, adscisceretur.

Situs

Situm Urbis quatuor delineo modis

1. Ratione globi terrestris

1. Ratione globi terrestris Longitudo Chilonii sivè distantia ejus à primo Meridiano, qui Insulis Flandricis versus occidentem praestituitur, est graduum XXXXIII. minutarum 36: Latitudo verò sivè recessus ab Aequatore Poli Elevationi respondens est graduum LIV. minutarum 9. prout illa in horologio sciaterio templi nostri Nicolaitani descripta est; juxta observatio nem Tychonis Brahe est graduum 54. minutarum 18.

Sita verò est urbs sub Aquario, sub climate nono, quod clima per Rostochium vulgò appellatur, horas die longissimo 17. enumerans demptis pauculis minutis, in eâ sacri Romani Imperii parte, quae dicitur Nortalbingia, Albi fluvio et Daniâ veluti limitibus coërcita; quae cum iterum in 4. dispescatur partes, Stormariam, Dithmarsiam, Wagriam et Holsatiam stricte sic dictam; (à multitudine sylvarum von dem Holtzen / in quas populi ex Marsiâ, à Marso sexto Germanorum Rege nuncupatâ, tantam incolarum copiam non capiente extrusi recedere cogebantur) in ultimâ hâc à fluvio Storâ ad Eidoram úsque extensâ, unà cum Rensburgo, Crempâ et Novo Monasterio, Chilonium nostrum metropoleos titulo insigne conspicitur, in plano solo ad latera tamen nonnihil collibus in gibbum elevato, et quidem eo in loco, ubi fluvius Suentin paulò ultra praedium,

Seite 10


Monckeneverstorp dictum prosiliens, indéque per lacum Oitinensem et Plönensem devolutus, tandémque Prezam praeterlapsus, in sinum maris Balthici nominis cum dispendio sese exonerat.2

2. Ratione accessûs et recessûs

2. Ratione accessûs et recessûs tàm commodus urbi nostrae obtigit situs, quàm vel ulli in totâ Europâ, ut adeo quicúnque longissimâ viarum locorúmque intercapedine sunt sejuncti, et mirâ celeritate et magno sumptuum compendio ad nos advolare, ínque patriam, vel alias oras, quò lubido peregrinandi traxerit, revolare possint. Quod ut veritati vindicem, conspectum urbis quatuor mundi plagis obversum exhibeo.

à parte orientali

Ab Oriente fluit mare Balthicum, die Ost-See / cujus fecundo flumine viam capessere licet è portu nostro, (et in eundem iterum è locis jam dicendis) soluto pro naulo imperiali; diurno, si coelum faveat, itinere Wismariam abhinc distantem 24. milliaria, Rostochium, itidem 24. milliaria, Lubecam 28. milliaria, Stralsundiam 30. milliaria, Hauniam itidem 30. (unde brevi dein viâ et pauculo argento per Oceanum Germanicum trajicitur in Angliam, ex hâc in Flandriam, Brabantiam et ipsam tandem Galliam) itinere sesquidiurno Colbergam 46. milliaria, triduano Dantiscum 90. milliaria, quatriduano Stockholmiam 120. milliaria, in Norvegiam, itidem 120. Regiomontum 120. Rigam quinquidiurno 160. milliaria.

à Meridionali

A Meridie interventu 12. milliarium urbs nostra tangit Hamburgum in solo Stormariae situm, Emporium toto orbe celeberrimum, ad quod quoniam non solùm itinere navali, Albis beneficio et Oceani Germanici in Hollandiam, Angliam, Galliam, Hispaniam et Indiam eundi redeundíque via reseratur; sed et terrestri è queîscún que totius Romani Imperii locis seu mediatè seu immediatè tàm pèrnici equitantium tabellariorum

Seite 11


volatu, quàm paulò lentiori curruum vecturâ singulis aut hebdomadibus, aut ad summum mensibus ad-ventare, indéque ad eadem loca pedem referre datur; commodissimè inde sesquidiurnâ morâ binarum marcarum Lubecensium impensis, curruum bis per septimanam recedentium et revertentium ope, urbi nostrae sistere se licet.

àb Occidentali

Ab Occidente diurno intervallo distat Tonninga, Oppidum ad Eidoram locatum Arce splendidâ à Serenissimo Celsissimóque Schleswigae et Holsatiae Principe ADOLPHO augustae memoriae anno 1583. conditâ decorum, fossis circumquáque vallóque apprimè munitum, frequentiâ navium mercimoniorúmque quae in distantissimas regiones avehunt, indéque revehunt, prae vicinis urbibus nobilitatum. Ex hâc urbe itur in Oceanum Germanicum, et per hunc levissimo vel unius thaleri pretio morâ diei naturalis Amstelredamum, paulò longiori temporis spatio et majori pecu niae summulâ in Galliam, Angliam, Norvegiam et c..

à Septentrionali

A septentrione trium milliarium itinere Eckernfordam ducimur, è cujus portu navibus oportunissimo iterum aditus patet in dictum mare Balthicum, et hinc in singula quae indigitavi loca. Hûc appulerat anno 54. è Sueciâ Illustris Oxenstirna Potentissimi Regis sui CAROLI GUSTAVI augustissimae memoriae Sponsam, Serenissimam et Celsissimam Holsatiae Principem Dominam HEDWIGIN ELEONORAM petiturus, et ex hoc iterum solvebant portu navigia Regiâ Sponsâ et Illustribus tàm Sueciae quàm Holsatiae Legatis superba.

3. Ratione nobilium Holsaticorum

3. Ratione Nobilium Slesvico-Holsaticorum medium ferè occupat locum urbs nostra, quam Nobilium praedia undiquáque ferè cingunt veluti et ambiunt, ut adeo totius Holsatiae equites, exigente necessitate bre-vissimo temporis fluxu hûc confluere possint. Hinc est quod Chilonium destinârint Majores nostri Nundinis Anniversariis à festo Epiphaniae ad Purificationis pro-

Seite 12


Umbschlag

rogatis, quae Umbschlags nomine veniunt, describíque possunt universali non tantùm totius equestris ordinis, sed et Regiorum Ducaliúmque Commissariorum, Exterorúmque complurium confluxu, tùm ad conflatum aes alienum dissolvendum (quae solutionis lex ita rigidè observatur, ut nisi intra octiduum creditori satisfactum fuerit, obstagium praestare teneatur debitor, er muß Einlager halten / id est, Domui, quamcúnque et cujuscúnque loci creditor deliget, inclusus publico abstinere, donec ultimum solverit quadrantem, infamiae poenae obnoxius, si antè quoquoversum proruperit) pecuniámque quae ex annuis redundat reditibus, foenori dandam; tùm ad coëmendas omnis generis res, quae vel necessitati vel cuivis usui inserviant, quem in finem mercatores ex remotissimis regionibus et vel ipsâ Galliâ hûc confluunt, non secus quàm vel Francofurtum vel Lipsiam.

Hinc est quod Nobilium Nuptiae, Exequiae et Natalitiae solennitates in hâc saepius celebrentur urbe. Hinc est, quod Comitia, in quibus de iis, quae ad publicam spectant salutem, deliberatio instituitur, Chilonii frequenter habeantur.

4. Ratione amoenitatis et jucunditatis

4. Amoenitatis et jucunditatis ratione contemplandae exactiùs nobis sunt Partes urbis tàm Externae quàm Internae.

in Partibus Externis quae sunt

In Externis tàm polydaedala serenantis soli Te circumfundit gratia, ut quocúnque Te vertas, quam quâ potiorem ducas, et quam quâ prius delibes, cum animo pugnes.

Area flumini objecta

Si enim ad Orientalem urbis partem animi causâ pe des extra moenia protollas, patens.Tibi aperitur area flumini secundum longitudinem objecta, in quâ dum vel secutus fluvium comitem meridiem versus, vel contra Te convertens ad septentrionem ultrò et citrò

Seite 13


ísque redísque viam, non solummodò lenis aquarum susurrus aures demulcebit, sed et navium tàm majorum quàm minorum machinae oculos exhilarabunt; mercium, quae tàm ad littus exponuntur, quàm navi-bus inferuntur, varietas ad contemplationem invitabit: omnis generis homines, qui hûc veluti ad Bursam convolant, festivo sermonum lepore rumorúmque novita-te animum à cogitationum intentione relaxabunt: horti deníque, quos inter et aquam medius, si ad arcem perrexeris, incedes, totum Te sibi vendicabunt, et in sylvam tandem amoenissimam düstern Broeck dictam, viam porrò itanti commonstrabunt.

Terrestri hâc urbis parte ubi sic satis indulsum de-ambulationi, cymbulam conducito, et jucunditatem quóque experire portûs nostri.

Portus, ubi

De quo ut planè Tibi constet, scias velim, latitudi-nem ejus hinc Ellerbecam usquè ad MCCCCXXXX. passûs excurrere; profunditatem, ab ulnis 18. ad 42. ut adeò commodam et oportunam praebere potuerit stationem classi bellicae tàm Danicae quàm Suecicae, ex navibus mirae magnitudinis tormentorúmque bellicorum pondere onustis coactae. Sic verò singula, quae animo sint refocillando et corpori, degustabis.

Echo

Primò quando solvisti è litore, hinc nitidissimâ ur-bis structurâ, hortis sylvísque adjacentibus, illinc capacibus campis omni frumentorum genere densissimè consitis, paganorum tuguriis, sylvis itidem arborescentibus oculos pasces, et navigia circumeundo per flumen ascendes, donec è regione Arcis nostrae constiteris: ubi si vel tubarum, quas ex oppido apportare facile est, recurvo aere per streperam undam insonueris, vel elatâ voce per loci inania intonueris, et sonitum tubae inte grum, et integram verborum seriem Echo Tibi reddet, non minùs digna admiratione, quàm vel illa Porticûs Olympiae, quae sexies vocem reiterabat, vel Sphae-risterii Pragensis, quod ipsi calcavimus, octies decies

Seite 14


commissum sonum repercutiens: quoniam et Porticus et Sphaeristerium ultimam tantùm syllabam repulsant prioribus obliteratis; nostra verò Echo integram et articulatam verborum periodum.

Mons Monachorum

Auribus ubi satis dedisti, ulteriùs in altum vehere per viginti vel triginta cymbulas piscatorias, quas ibi videas piscibus capiendis intentas, et ad Montem Monachorum appelle, ibíque inter arboreta undis dulce sonantibus circumflua versare, ubi suavissimo lusciniarum omniúmque volucrium cantu deliniri, vel patulo sub aëre quovis motûs genere per acclivia declivia planáque, ludo item pilari, omnia ex Medicorum effato membra simul motitante, exerceri, átque ita ludendo à superfluitatibus, quas libris affixus colligis, levari, spirituúmque et caloris proritatione refici poteris. Meditationibus quóque, quae secessûs et otia amant, Te dato; per ambulacra gradiendo solitaria planè nisi rubis utrínque comitata, quibus decerpendis et comedendis palato tuo gratificare et viae taedium corrige. Florae item et Cereris divitias (quas tantas esse haud diffiteberis, quantas vel Medicinae sacris initiatus, vel quivis in variâ plantarum facie Dei bonitatem, et omnipotentiam intueri gestiens terram poscere ausit) attentiùs rimare, rimandóque ad pagum omnino appropinqua: ubi tùm si fames sitisvé, à praegressis motibus provocata urgeat, mensam sub Jove collocabit sedulus hospes, eámque esculentis poculentísque quae ad Stomachum placandum facient, onerabit; ad quae hilariori genio percipienda praeter ciborum lautitiem ipsius Te jucun-dissimus liberi coeli aspectus invitare valeat.

Seite 15


Transacto hilariter die in Monte Monachorum, sub vesperam per eandem orbitam ad fluvium accurre, cymbuláque vectrice in urbem trajice.

Neomola, ubi

Alio verò tempore, ubi iterum vacua interjicitur diecula, quâ à laboribus respirare, animóque denuò vi gorem conciliare decrevisti, Neomolam adi, ad quam cives nostri, quotiescúnque operis inducias dare in animum inducunt, scaphâ tranare consueverunt, cum uxoribus et liberis, amicis item, quorum animos gaudiis perfusos cupiunt.

Influxus fluvii Sventin in sinum maris Balthici

Hîc lustrato primò fluvii Suentin undas vehentis purissimas et quae Tibi Te ostendant, lapsúque suo vel 5. molendina (in quorum uno chalybs flammis mollitus et arte procuditur) circumgyrantis, influxum in sinum maris Balthici; qui non minùs spectantem Te detine-bit et undas ostendet ad visum transmittendum limpidissimas, quàm Lugduni Gallorum concurrens Araris et Rhodanus, non procul à Constantiâ Rheni mistura cum lacu Bodnico, propè Moguntium Moeni illapsus in Rhenum rapidius undas agentem; quas aquarum confusiones olim non sine delectatione vidimus.

Salmonum captura

Deinde non sine singulari voluptate observabis Salmonum, dum in altum subsiliunt ad binas ferè ulnas, et ex aquâ salsâ in recentem ex editiore loco proruentem transilire nituntur, suo ipsorum indicio pereuntium capturam. In quâ apparandâ quid non pecunia-rum, quid non laborum insumpserunt plurimae urbes, queîs tamen non contigit Salmones suopte motu extra aquam sese proripientes, et suâ sponte se nassae intri-cantes, uti hîc fit, contemplari?

Tempe

Tùm excurre in tempe nostra dulcissimo avium melo personantia, in quibus ubi, non secus ac in monte Monachorum, deambulationibus, corporis exercitationibus, meditationibus et Plantarum collectionibus affatim litâsti, in urbem et ad frugalem coenam cum lintre reverti tibi licet.

Seite 16


Ellerbeca

Nondum omnes, quae Orientalis pars affundit, amoenitates exhausisti. Restat Ellerbeca, quam itidem per fluvium petes, non minùs omnimodâ suavitate sese commendantem, quàm loca dicta. Praeterquàm enim quod visum ilicò incurrentes ruricolarum casae lubentes Te excipiant, cibo potúque lautiore, quàm ruri quaeras, reficiant; per medium earundem progredien-do nemori redderis gratissimo, ambulacra exhibenti quibuslibet motionibus, Musarum et Florae Mystis aptissima, è quo vel iter per sylvam persequendo ad locum Garde transis; vel si mavis, ad fluvium úsque reversus aut tramite ad maris longitudinem excurren-te lapillis arenulísque misto ad Garde Te deportas, aut scapham ingressus fluvii ductu eodem deveheris.

Garde, ubi mons

Garde verò in montem Te primò evehit latitudinis eximiae, unde longè latéque patet prospectus in sinum maris Balthici, in urbem nostram, cujus fulgor ocu-los Tibi caligantes reddat, in retrò surgentes sylvas, et hortum Nobilissimi Domini Cancellarii Provincialis, in quem si intrandi facultas datur, in floridissimo vireto consistere Te jurabis. In hoc perticam nubibus se sub-inferentem aspicies, cui statis anni temporibus ex ligno ferróque compactam avem praefigunt accolae, quam deinde projectis in eam globis ignito sulphure fuman-tibus fulmineo per aethera fragore ferire allaborant.

alius item locus acclinis

Ex hoc descendenti Tibi poculum porriget hospes, quo fauces proluas, virésque resumas ad alterum acclinem alacriùs conscendendum locum: ad cujus sini-strum latus oculos demittes in aquarum congeriem, è quâ subtus terram unda per canalem porrò agitur, et ad dextrum è cavâ quasi arbore profluit in cumu-lum collecta ingentem, indéque rursus per viam, quâ incedimus, fistulâ molae rotandae in gratiam deduc-ta; cujus cursum molitor et accelerare et sufflaminare novit, prout pessulum in internâ canalium cavitate vel obdiderit vel removerit. In hoc clivo ubi constiteris,

Seite 17


jam nuces inter, quas ad satietatem carpes, ambulabis, jam sub arborum opaco gratas captabis umbras, pennis avium vocibúsque per aëra stridentibus in blandum inducendus somnum, jam in campos abîbis planos fru-gum herbarúmque feracissimos, et hinc inde per pis-cinas in celeri pinnatorum natatu spectando obtutum defiges.

Reditus in urbem

Omnium voluptatum satur hospitem tuum resaluta, qui dapalem Tibi apparabit coenam, lautitiis deliciís-que, quascúnque poposceris, confertim oblatis. Quas ubi genio, quantum convenit, indulsisti, hora monet, ut urbem repetas. Repetes eam vel pedes per prata amoenissima semitam pedibus tuis substernentia ex lapidibus prominentioribus et asseribus laevigatis altiùs è terrâ erectis, (ne pedes madore, qui aliquando è solo exsudat, cum valetudinis detrimento tingantur) ad terminum maris Balthici cunei quasi cuspide hoc in loco terram findentis, úsque ad templum Sancti Georgii, indéque porrò relictâ undâ per viam nitidam utrín-que lapidibus firmatam, à dextro latere civium hortis, queîs lignea praemissa sunt sepimenta, et tabernâ in insignem longitudinem exporrectâ lateribus coquen-dis deditâ; à sinistro cauponâ et arboreto salignô excelso ad finem úsque demisso stipatam, ad suburbium Holsaticum, tandémque urbem commigrabis. Vel, si pedibus minùs valeas, ponè cauponam tuam è Gardè per pratum compendio descendes, et aquae iterum Te credes, et vel rectà portum ingrediêris; vel si ambages amas, pontem, qui urbem suburbio Holsatico jungit, transibis, occidentalémque urbis partem circumnavi-gabis aut Academiam úsque nostram, ubi in terram prosilies, aut fermè ad pontem úsque pagum Brunswick cum urbe connectentem, unde tùm per plateas via domum ducit.

Seite 18


Ad Meridionalem urbis partem si Te conferas, Tria loca invisisse juvabit.

Pons sublicius suburbium Holsaticum
urbi jungens
Recessus suburbii, in quo
horti

Primâ vice superato ponte sublicio, è quo saepissimè anguillas inescari, semper verò argutos olores undis superbè innatantes videbis, suburbium Holsaticum aedificiorum splendore urbi non admodum absimile ingredere, in cujus primo recessu exeunti Tibi ad dex tram occursante, praeter molendinum polentae conficiendae structum, horti civium nostrorum non infimae notae, undâ prae foribus fluitante venustiores exstant, in quibus laetissimè diem transmittere possis.

Sylva Viburgensis
Walckerdam

Alterâ vice suburbium planè emetire, et per modò descriptam viam templum Sancti Georgii praeter-gressus recto tramite, frumentis circumcirca cinctus omnigenis herbísque ad sylvam accede Viburgensem, amoenitate, ambulacris, plantarúmque fertili copiâ nulli secundam: in quâ si diu satis es moratus, villám-que subiisti elegantissimam Viburgum, urbi iterum, Te siste non per eandem viam, sed aliam priori proximè additam, non minùs decoram gratámque et frugibus laetissimam, ad eam vergentem partem, quâ praedium Walckerdam jacet, hortos è regione viridantes exhibens, quod dein per aggerem aquis utrínque circum-fusum, viculúmque Te provehit in semitam longiuscu lam die Lange Reyhe / cujus sinistrum latus tecta aedium complent, dextrum partim horti, partim profluens unda intra suos decurrens limites exornant. Ex hâc per ponticulum ulteriùs in suburbium, urbémque ipsam remigras.

Kuhberg

Tertiâ vice si ardor Te extra urbem promoverit in suburbium, è jam denominato ponticulo pedes Te fe-rant in amplum admodum capáxque spatium, bobus et equis emundis vendundísque dicatum, vulgò den Kuhberg dictum, ex alterâ parte hortorum et in iis ex-stantium praetoriorum eleganti mole, ex alterâ civium aedificiis conclusum.

Seite 19


Xystulum

Hinc solo pergis declivi per Xystulum suave ar-borum utrímque sibi aequali lineâ respondentium; quarum summitates ad invicem inclinatae (ad imitationem Xysti, quod vel Lugdunum Gallorum ad pontem Rhodani, belle cour vocitatum; vel Lugdunum Batavorum circa urbem deducendo, praebet) undaéque limpidissimae strepitu delectabile, juxta seriem hortorum, ad aream spatiosissimam sepibus definitam portâ sibi praestructâ sublimi coruscam.

Campus Martius

In hâc Campus noster Martius apparet illustris, longitudine complectens passus CXX. latitudine VIII. non multùm à Genevensi abludens, equestribus exercitiis, siquidem iis deditus es, cumprimis adaptatus.

Binae ipsius columnae

Ad latus aedicula Campo est apposita, in quâ spectatores, qui judicium ferent de equitum certamine, morantur; quò et Tu equitando defatigatus, virium recolligendarum sitísque levandae ergò secedere potes, inibíque spectatorem agere.

Aedicula Campo
apposita

Haec praeter procera quoque malus in hâc areâ in altum evehitur, cui ligneam fabricam ferro vinctam avem figurâ simulantem affigunt ii, quorum manus doctae sunt scopum sibi fixum quemcúnque eminus telorum jactu contingere.

Sylva ad partem occidentalem

Ex hâc areâ Occidentalis urbis pars protenditur, ubi vel per sylvae frondosae, suavissimum spirantis odorem, regiam volucribus praestantis sedem, compita Te

Seite 20


infer eques pedésve versus praedium Cronshagen, et in praedii conspectu situm diversorium intra, ibíque cibo fruere et potu (siquidem ventriculus expetit) veris honore suffusus, in viridi prato, Floralibus Cerealibúsque muneribus terram pingentibus intertextus, indéque viâ nunc fruticibus nunc undarum flexibus ornatissimâ ad pagum Brunswick redi.

Parvum Chilonium

Vel si sylvam hâc pererrare detrectes, statim ex areâ planitiem adi libero aëri patentem, frumentis herbís-que coronatam, altiore loco, urbem si videas, colloca tam, parvi Chilonii nomine insignitam, quae ad ripam fluminis canoro cygnorum cymbarúmque remigiis impulsarum sono perstrepentis, circum urbem planè, domicilium Academicum ex adverso oculos feriens os-tentans, ad pagum Te vehit Brunswick et per eum in urbem.

Pons sublicius pagum Brunswick urbi connectens

Ad Septentrionalem partem pedes si dirigas vultúm-que, pontem preme sublicium, in quo postquàm à dextris oculorum aciem vibrâsti in sinum maris Balthici urbi advolutum, à laevis in ejusdem per meridiem occidentémque circumvoluti extremitatem, viae insiste lapideae pagi Brunswick, per quam versus dextram, sepimentum vimineum paululùm supra caput arcua-tum Te comitabitur úsque ad portae praegrandis limi na, per quae in Hortum Serenissimi Celsissimíque Principis ac Domini nostri Te reclinabis.

Hortus Serenissimi Celsissimique Principis.
Structura ipsius venustissima

Horti hujus capacitatem insignem areis artificio-sissimis, sepibus ad lineam structis, domunculis ad quemvis angulum è vimine contextis, fonte aquas va-riis fundente figuris, globulósque ad coelum úsque evibrante interstinctam, vineam è terrâ elegantissimè exsurgentem, quámque concilient gratiam per totum hortum sub terrâ elaborati aquae ductûs, et à latere as-siduè sese volvens flumen, graphicè delineare operae esset pretium; verùm quoniam nativum horum deco-rem, prout in omnibus partibus luculentissimè fulget, Parvum

Seite 21


oculis tuis subjicere despero, ne minus quàm pro rei dignitate exprimam, manum subduco de tabulâ.

Plantarum hortensium ingens numerus

Plantarum, quae in locupletissimo hoc penu, accedente insitione hominúmque industriâ sese exserunt, rationem inire si collubitum fuerit, tantum earundem numerabimus numerum, ut, si catalogum Tibi nectere conarer, libellus iste contra quàm instituti ratio patitur, in ingens volumen excresceret. Saltem hinc colligas, quàm commodè Botanicus ex horto nostro Pinacem conficere possit, non secùs quàm Leidenses, Lipsienses et nuper Altdorfini ex suis erexêre hortis. Hinc colligas quàm facile sit studioso cujuscúnque facultatis, plan-tarum faciem aliud quasi agendo sibi reddere familia-rem. Hinc colligas maximisque laudibus evehas fervi-dissimum ardorem, quo Academiae nostrae Fundator Munificentissimus studiosorum rebus consultum cupit, quando eorum usibus devovere non dubitat amores suos et delicias.

Ultimo loco ulteriùs versus septentrionem ad sylvam Te voco umbrosam, ob arborum densissimè constipatarum et urentes solis radios intercipientium multitudinem dostern Broeck nobis vocatam, in quâ unâ, quicquid sparsim in praememoratis locis singulis cepisti voluptatum, capies cumulatim; dum per eam juxta fluvii longitudinem jucundissimè sitam, Veris deliciis voluptuosam herbas mirâ varietate effunden-tem, avicularum concentu harmonico personam, ad pagum Wick appellatum, (ubi tuguri congestum cespi-te culmen, et capellas dumosâ pendere procul de rupe videbis) et porrò ad fluvium Levensoam territorium nostrum Holsaticum à Slesvicensi disterminantem meabis, indéque ad urbem remeabis non per pagum Brunswick, sed per aream flumini objectam, quam su-periùs distinxi.

Seite 22


Plantae circa Chilonium
sua sponte nascentes

Penatibus tuis illatus si forsan ad calculum vocas, quae in praesignatis externis partibus observâsti; animo quóque recurrent herbae, quas quoniam ad quamcúnque urbis partem in sylvis, nemoribus, planísque locis, suâ sponte suppullulantes provida nobis concessit natura, calamus noster semper indigitavit. Néque id nullâ de causâ. Quis nescit, quanta Academiae Basiliensi accesserit celebritas ex foecundo herbarum in altissimis vicinorum montium jugis, Jurasso praecipuè in Italiam úsque protenso: quanta Altdorfinae ex montetis, quibus cingitur, fertilissimis: quanta Juliae ex monte Bructero? Annon itáque et nostrae recens sur-genti Academiae gloriae hujus accedet portio? Accedet et vel maxima. Quas enim in laudatis Academiis ex montium caput inter nubila condentium apicibus corradis plantas, non sine maximis, quae in conscen-dendis summitatibus devorandae occurrunt, moles-tiis, nonnunquam cum vitae periculo conjunctis; eas in urbis nostrae agris, in planitie, patulae sub tegmine fagi, leni undarum murmure circumfusi legimus, nec numero iis, quae alibi proveniunt, inferiores; ut adeò haud difficile futurum sit negotium ei, qui ex instituto de plantis aget, urbem nostram Academiámque scripto tali Botanologico, quo plantae sponte circa Chilonium nascentes exprimentur, illustrare, quali famigeratissi-mus Botanicus Bauhinus Basileam suam condecoravit.

Hactenus in partibus iis haesimus; quas urbi proximas describit Tibi horizon sensualis, qui tuo extra moe-nia emisso oculo terminatus, quoad úsque con spec tus sylvis undíque inhibitus ferri potest, extenditur.

Seite 23


Pagi formosi:
Nobilium praedia.

Jam verò ultra has progredi si quando equo curru-ve vectus instituis, genio indulsurus, ad quemcúnque urbis angulum occurrunt non solùm pagi formosissimi, qui Tibi iter facienti recreationem afferant; sed et fulgentissimae Nobilium praediorum fabricae (quibus, si Nobilium favorem promerueris, succedere, opulen tiám que Equitum Holsatorum hortósque artificiosissimè structos oculis usurpare, feris item venando insidias struere queas) et praeter has alia quóque loca quam plurima et situ suavissimo, et rerum dignissimarum, quas oculorum mentísque indagine solicitius rusperis, varietate non parum ad animum relaxandum conducentia.

Quae si ad unum omnia memorare, et quae in iis no-tari merentur, fusiore, quo par est, verborum nexu prosequi sumerem, nae hujus operis moles nimium excresceret. E plurimis en Tibi pauca strictim de lineata!

Ad milliare Steinfordia obviam Tibi fit, fit item Rastorp: utróque cernere est, quî è linteorum vetustate detritorum laciniis quasi reviviscat nitida charta, è suâ vitâ vitam post funera superstitem propagans Eruditis, qui ipsius adminiculo ingenii Monumenta aere peren-niora exigunt, aeternitatis albo asscripti. Aliae Acade-miae mirum quantum sibi plaudunt, vel unicâ chartae officinâ superbientes: nostra verò binas in propinquo sitas jactitat, unde ejus Alumni eò facilius quendam literarum Promum Condum sibi comparabunt, qui au-dita, lecta, visa, fidelissimè in loculos suos digesta reci-piet, et quotiescúnque necessitas postulaverit, promtis-simè reddet, átque ita ad solidam faciet comparandam eruditionem.

Tabernae, in quibus vitra conflantur.

Ultra milliare unum duove, hinc inde Tabernae flammas eructantes, in quibus vitra conflantur, per

Seite 24


agros promicant, quas ingredi poteris, vitrorum è sub-jectâ materiâ exsuscitationem speculari, et vitra curare producenda cujuslibet formae, quae si vel ad Chymi-am animum appulisti, vel Mathesin, ex usu Tibi sint futura.

Coenobium Bordesholmense: cujus consideratur

Ad bina milliaria habes à meridie Coenobium Bordesholmense, ab oriente Prezense: utrúmque soli coelíque amoenitate prae aliis Te demulcebit.

Situs

Bordesholmense in apricâ valle, ex quodam intervallo sylvarum umbris circumvallatâ, sedem obtinuit, aquis Lupipercas, prassinos, lucios, percas etc. ad-vectantibus circumsonum; unde Insulae nomen ipsi ab Helmoldi Continuatore impositum legimus, quod tamen, si rigidè inquiras, hûc quadrare non potest, sed potius Peninsulae, cum pars coenobii restet, quae aquae interventu non dirimatur.

Fundatio
In hunc locum translatio.

Celebritatem nactum est Bordesholmium à primo suo Fundatore, Venerando Holsatiae Apostolo, Sancto VICELINO, qui cum nullum subterfugeret laborem in Holsatiae populis ab Ethnicorum ritibus, idolorum, fontium, lucorúmque cultibus ad veri DEI cultum Christianámque religionem revocandis, Monasterium hoc in villâ Wippendorp, quae aliàs Faldera, hodiè Neomonasterium audit, construendum curavit anno post Christum natum 1125. è quâ deinde HENRICUS SUINEBORCH Lubecensis illud Bordesholmium transtulit anno 1332. ita testante Inscriptione, quae in Templi Bordesholmensis latere occidentali exstat.

 

Ex eo inde úsque tempore ordinis Sancti Augusti-ni Monachis hospitium patuit percommodum, donec anno 1565. Praeses coenobii Marquartus Stammer, cum à Serenissimo Celsissimóque Principe JOHANNE Seniore ad rationes reddendas acceptorum expensorumque citaretur, rebus suis diffisus, fugâ sibi consu-

Seite 25


luit, quem veluti Caprum gregis ducem tota cuculla-torum caterva vitae monasticae pertaesa non multo post fuit insecuta.

In Gymnasium transmutatio.

Tum Serenissimus modò laudatus Princeps, religioni sibi ducens aedificium sacris usibus à primis mancipatum incunabulis ad profanos trahere, in GYMNASIUM illud transmutavit, ibidemque pueros, quorum virtutibus obstabat res angusta domi, suis aluit sump-tibus literis imbuendos, et dum cerei erant ad virtutes flecti, ritè formandos. Qui ubi tantos in studiis effecissent progressus, ut altioribus Academiarum lectionibus admoveri possent, ibidem quoque per aliquot annos Principis vivebant inpensis.

Hujus vestigia prementes Serenissimi Celsissimíque Principes ADOLPHUS et JOHANNES ADOLPHUS Gymnasium hoc clementissimè foverunt, et ut plus inde commodi in patriam dimanaret, HIC alumnorum exterorum loco praeprimis Holsatos gratis susten-tandos censuit.

Serenissimus Celsissimúsque Princeps FRIDERICUS augustae memoriae tantum abest, ut Phrontisterium hoc laudabili ausu à Suis fundatum, exstinctum volue-rit, ut id ipsum, cum ob Caesareanorum anno 1627. in Holsatiam irruentium truculentiam per integrum oc-tennium fuisset interruptum, Musis inter arma planè silentibus, anno 1635. denuo restauraverit, et priscis viribus restituerit, imò anno 1639. munificentiâ Principe dignâ numerum alumnorum 16. ad quadraginta úsque duos adauxerit, eósque non solum Bordesholmii, sed et in Academiis liberalissimè per 3. annos nutriverit, tandémque UNIVERSITATEM condendi consilium agitaverit, quod tamen mors Principis Desideratissimi intercurrens praematura eventu defraudavit.

At verò Serenissimus Celsissimúsque Schleswigae et Holsatiae Princeps CHRISTIANUS ALBERTUS, qui jam horum ducatuum fasces ad se legitimo successio-

Seite 26


Et tandem in Universitatem Chiloniensem transitus. ubi
Lautissima Professorum indigitantur salaria.

nis jure devolutos tractat, non tantùm Majoribus paria praestitit, dum nuperis belli insultibus sufflaminatum iterum docendi discendíque in hoc Gymnasio exercitium reduxit, pristinóque splendori reddidit; sed et majora praestat, quàm vel ullus, quotquot Ipsum vitâ anteivêre, Holsatiae Principum, dum Gymnasium is tud in UNIVERSITATEM Chiloniensem transfun1dere satagit, annuis Bordesholmensis praefecturae ex parte reditibus hûc transsumptis, tantâque accessione ampliatis, ut inde singulis quarumcúnque Facultatum Professoribus lautiora, quàm vel in ullâ Germaniae Academiâ, salaria, (quae non annuo, sed semestri quolibet spatio, non ex aerario Principis, sed à scribâ praefecturae Bordesholmensis Professoribus seorsim, ne unquam deficiant stipendia, addicatae, praesenti nu-merabuntur pecuniâ) exsolvi, Mensa communis quam plurimis Studiosis apparari, Alumni quóque numero non exiguo nutriri possint.

Contra falsissium, qui
vulgò fertur, rumorem.

Facessant itáque, et in malam rem abeant malè feria-ti isti et malè conciliati, qui omni exuto pudore maledicis rictibus et mordacibus calamis in publicum prose-minare non verentur, Serenissimum Celsissimúmque Holsatiae Principem, dum Academiam molitur, pe-cuniis, quae nervi sunt rerum gerendarum, nondum satis prospexisse.

Interim satis perspicue hinc liquet, quantâ solicitudine Serenissimi Holsatiae Principes rei semper literariae et pietatis curam egerint et agant, quantóque fervore juventutem optimis artibus erudiendam accurârint et accurent; non ignari, Regna et principatus lubricâ nutare sede, nisi subditorum salus, cui Principum firmissimè est innexa, ante omnia procuretur, quae maxi-mam partem ab educatione dependet primâque aetate, cujus quasi fundamentis quicquid reliquum est totius

Seite 27


vitae innititur; nisi è Musarum amplexibus desumi possint, qui piis et prudentibus consiliis principum res fulciant, qui animos subditorum salutari DEI verbo pascant, in verâ religione, Dei timore, obedientiâ erga Magistratum confirment, qui Principum populíque sanitati praesenti conservandae, vacillanti firmandae, collapsae reparandae invigilent. Haec obiter de Gymnasii ortu, progressu et in Universitatem transitu.

Aedes Bordesolmensis. in qua

Ulteriùs Bordesholmium famam adeptum est celebrem ab Aede perpulchrâ à Serenissimo Celsissimoque Principe JOHANNE anno 1574. è fundamentis erectâ.

Mausoleum Serenissimae Celsissimae Principis Annae

In hac Serenissimae Celsissimaéque Principis ANNAE Marchionissae Brandenburgensis, primae Conjugis FRIDERICI primò Ducis Schleswigae et Holsatiae, pòst Daniae Regis, matris CHRISTIANI III. Danorum Regis, anteà anno 1514. hûc depositae, ossibus Mausoleum ex orichalco non sine arte exstructum oculis objicitur.

membra
Vicelini olim sepulta

In hâc membra quoque recubuere Sancti VICELINI Epitaphiis exornata, quae tamen Serenissimus Celsissimúsque Princeps FRIDERICUS, cum à principibus sacri Romani Imperii sibi sanguinis necessitudine junctis at RomanoCatholicis mirum quantum expeterentur, è tumulo eruta alium in locum reposuit ignotum, obliteratis Epitaphiis ne quis reliquias Sancti Vicelini, de Holsatiâ, quoad in vivorum agebat contu-bernio, optimè meriti, quas ex Holsatiâ abduci nefas esse rebatur, clam abripere auderet.

Ara artificii inimitabilis

In hâc ARA cernitur arte invidendâ et inimitabili ela-borata, quae vel sola Te hûc Chilonio aliquoties evoca-

Seite 28


bit. Oculos perstringent Tibi altaria per Germaniam, Galliam, Italiam ex auro, argento vel marmore efficta; nostrum nihil horum insinuat, totum ligneum, artis tamen raritate ita sese commendans, ut palmam aliis queiscúnque dubiam reddere hoc ipsum sis confessurus. Historiam Passionis Domini Nostri Jesu Christi Polycleteâ manu lignis ita insculpsit Johannes Brüggeman Husensis Holsatus, ut non simulacra virorum, sed viros ipsos intueri Tibi videaris, ut inter tot ora vultúsque hominum nullam unquam subnotes similitudinem, quâ alter alterius in vultu lineamenta referat. Servatoris verò nostri modò laetiorem induti vultum, modò tristiorem, ita duxit effigiem, ut ubíque semperque sibi similis dijudicari queat. Regis Christierni 2. ejusque conjugis Reginae Isabellae, qui aliquando venerant spectatum, faciem manusque veluti in admirationem raptorum expansas tàm accuratè, intereà dum contem-plationi erant intenti, de lignis finxit, ut ne vel levicula quidem subesset discrepantia à nativâ istorum specie abludens; idcirco effigies ista binis columnulis subnixa ad arae latera collocata solet monstrari.

Coenobium Prezense. ubi ipsius ortus
situs jucundissimus

Prezense Coenobium, quod originem suam traxit à Sancto Ansgario, qui juxta Adamum Bremensem tertiam sanctarum virginum congregationem in Briximon adunavit, olim Birsense, Birsinum, Birchusinum indigitatum, etiamnum sub Prioratu Virginis summè Reverendae, Illustris et Pientissimae, DOMINAE DOROTHEAE POGWISCH, Patronae meae centenis nominibus devenerandae statio est Virginum Nobilium coelibatum colentium. Vel hoc solum, quod commu-ni fertur veriverbio, coenobiis loca dispexisse Veteres et amoenitate et suavitate prae aliis deamanda, suo lucu-lentissimè assertum it exemplo.

Seite 29


urbis formam prae se ferens

Postquam enim Chilonio egressus viam binorum milliarium peragrâsti sylvis circumsitam, in planitie coenobium istud sua coelo ostentat cacumina, non more aliorum unius domicilii in longitudinem et latitudinem expansi, sed urbis vel munimenti formam prae se ferens, fluvii Suentin, qui fossarum vicem sustinet, molam agitantis, et piscibus gravidi circuitu ex omni parte ambitum, ponte munitum, in certas plateas aquis interfluentibus digestum, areis insignis capacitatis veluti distinctis foris decorum.

Splendidae Virginum aedes

Non compinguntur hîc in cellulas Virgines, uti fit alibi, sed in splendidis vitam agunt aedibus, quae ambitu suo includunt atria, culinas, hypocausta, cubicula, contignationes superiores, et conclavia insuper peculiaria, quibus nihil nisi munditiem, nihil nisi ornatum spirantibus nobilem Amicos excipiunt. Vireta, itidem aedificiis sunt contigua. Nonnunquam, quasi arcem subire velis, pontes fluento superstrati transmeandi Tibi sunt, antequam tectis Te inferas. Collegia Jesuitarum Ratisponensia et Monachensia aliáque decoris, splendoris et conclavium ad singulos Monachos pertinentium variorum, commodissimorum, hortis am-bulacrísque consertorum ergò eximiis per totam Ale-manniam decantantur encomiis, in quorum partem annon admittendum erit coenobium nostrum Prezense, praenarratis locis si non praeferendum, certè adae-quandum? Judicium sit penes testes oculatos.

Templum

Templum coenobii porticibus cinctum peregregiis, vel hoc propter spectatu dignum est, quod ex Theolo-gorum nonnullorum sententiâ ad Hierosolymitanum structurâ quam proximè accedat, dispertitum in atrium, sanctuarium, et sanctuarii sanctuarium vel San0ctum sanctorum. Si statis illud diei horis intras, dulcissimae Virginum, vocis moderandae flectendaéque gnarissimarum harmoniae non sine voluptatis sensu aures commodabis

Seite 30


Coenobio adjacet, veluti arci aut munimento urbs,

et vicus preza

Vicus Preza, vicus nomine tenus, re verò ipsâ ab urbe non multum dissidens, sivè incolarum civiles mores, sivè opificum mercatorúmque copiam, sivè omnium, quae in alimentum potúmque cedunt hominibus, pon-deres affluentiam: quae omnia penitius Tibi innote-scent, si animi causâ hûc advolaveris.

Schleswiga

Ad sex lapides (loca enim, quae inter et Chilonium 3. 4. vel 5. intercedunt milliaria, datâ operâ, ne longius ewiger, sicco pede praetereo) Schleswigam adis in Angliâ nostrâ (à cujus incolis Britanniae, quod conferto in eam quondam transfretârint agmine, nomen inditum) ad flumen Sliam, quae sinus est maris Balthici, rivulis ditatam frequentibus, lucios, percas majores et minores (Sturen), asellos striatos (Dorsche), prassinos, magnámque halecum vim proferentem, sitam.

ob
commerciorumet

Haec Civitas per multa retrò secula commerciorum opulentiaéque nomine per orbem inclaruit. Siquidem Rex Daniae Gotofredus anno 808. tempore Caroli Magni, dirutâ Megapoli, seu Mecklenburgo Emporio celebratissimo, mercatorum cohortem secum Schles-wigam abduxit, et Imperator Henricus I. hûc è Saxoniâ duxit colonias, cum terminos hîc figeret imperii, et Marchionatum institueret.

et Episcopatûs antiquitatem celebratissima.

Nec minùs memorabilis semper exstitit antiquitate Episcopatûs, qui anno 827. dubio procul à Sancto Ansgario Regem Haraldum (quem Imperator Ludovicus I. Christianae priùs religioni in comitiis Moguntinis initiatum in regnum reducebat) comitato constitutus.

Templum ipsius Cathedrale, ubi Monumenta Ducalia

In hâc juvabit interiora Templi Cathedralis excus-sisse, et praesertim Ducalia Monumenta, in quibus Regis Friderici et Serenissimorum Celsissimorúmque, qui

Seite 31


summae rei praefuerunt, Schleswigae et Holsatiae Prin-cipum, tàm è stipite Oldenburgico, quàm Regum Da-niae pronatorum ossa molliter quiescunt ex alabastro tantâ fabricata arte, ut admissus nescias, malisne oculos volvere per materiam pretiosissimam, quàm suspi-ciendum artificum opus.

Arx
Gottorpiensis

Urbi praestat Arx Gottorpiensis, Serenissimis Celsissimis Schleswigae et Holsatiae Principibus dignissima sedes, cujus structurae, quia vel pulcherrimis Europae artibus suo merito aequiparatur, paululum immorabor.

Splendidissimè structa
snaturâ et arte munitissima.

Machina est ad quatuor mundi plagas protensa, culminibus auras feriens, Italicum in modum fastigiis cacuminata numerosis, Schidiis constrata coeruleis fulgidissimis, naturâ et arte munitissima: quippe lacu, quem borgsee appellitant, undíque obsessa, vallo inexpugnabili palis, qui palustri terrae infixi, suffundato, saxísque quadratis concatenato circumclusa, pontibus binis subliciis septentrionali et meridionali, longissimis latisque, qui lapideis pilis ad imum úsque fundum pertingentibus suffulti, accessa, areis binis, exteriori capacitate suâ rhedas admittente, et interiori admodum ampla.

Conclavia continens plurima inter quae

Conclavia continet plurima magnificè exornata, qualia sunt ipsius Serenissimi Celsissimíque Principis Conclave et Tablinum omni apparatu ducali expolitissima, eximiae longitudinis Choraulium, Acroaterium majus et minus, Anticamera Advocatis ipsorúmque clientibus frequentata, Habitaculum Nobilium Auli-corum, Hippodromus muro clausus altiore, Sphaeristerium, Armamentarium instructissimum, Hoplotheca major et minor armis refertissimae, Laboratorium, Equile Serenissimi Celsissimíque Principis, equos inclu-dens generosissimos, nunc flavedine nunc renidente

Seite 32


nigredine amabiles, nunc nive candidiores, nunc maculis discolores, elatâ cervice superbos, caudis phalerísque nitentes, qui stare loco nesciant, frena spumantia mandant et pede composito gressus glomerare sint assueti et quae primo fuissent denominandae loco, Bibliotheca et Technotheca:

instructissimaBibliotheca

Bibliotheca à Serenissimo Celsissimoque Principe JOHANNE ADOLPHO literarum literatorúmque Nutritio Optumo Maxumo, anno 1606. comparatis undecúnque libris construi, et in tria ampla fornicata conclavia contigua disponi coepta, à Serenissimis Celsissimísque Principibus FRIDERICO et CHRISTIA-NO ALBRECHTO Musarum Filiis et Moecenatibus, coëmptorum quotannis quarumcúnque facultatum disciplinarúmque librorum selectissimorum, et Bibliothecae Wowerianae accessu augmentata, in tantam excrevit suppellectilem codicum rarissimorum tàm typis quàm calamis exscriptorum, ut vix Bibliothecam è totâ Germaniâ allegare, cui nostra sit postponenda, vix librum poscere queas, quin hîc delitescat.

ubi Antiquarium Numismaticum

In hujus conclavi primario reperitur 1. Thesaurus pretiosissimè nummatus, in quo non tantùm Roma no-rum Imperatorum, et Magistratuum, item Persarum, Turcarum, Chinensium et aliarum nationum numismata ex auro, argento et aere confecta; sed etiam aurei et argentei magni ponderis et valoris nummi missiles in magnâ copiâ, quorum prisci secundùm seriem annorum dispositi, ínque diversis capsulis locati conspiciuntur.

et Globus Orichalceus.

2. Monumentum Mathematicum stupendum, inventum Serenissimi Celsissimíque Principis FRIDERICI, Globus orichalceus, cujus Diameter 5. pedum, unico automato mobilis, in quo sphaera Copernicana

Seite 33


terram circa solem cum stellis fixis tanquam centrum persistentem, 24. horarum morâ volvens, caeterósque Planetas argenteos, suis insistentes sphaeris singulos characterem suum manu tenentes, motum Planetarum coelestium periodósque annorum temporúmque circuitu assequentes. In sphaerâ minore, majori huic super impositâ, noscere quóque est, quî juxta hypothesin Ptolemaei coelum terram circumeat, quomodo Sol emergens occidénsque Dierum longitudinem, horas civiles, Babylonicas, Judaicas, Bohemicas, Noribergicas, suámque declinationem definiat.

Technotheca
ubi omnia artis et Naturae rara

Technothecam Bibliothecae assitam in binis conclavibus adornavit Serenissimus et Celsissimus Princeps FRIDERICUS, ex Technothecâ Paludani famâ super aethera notâ, Enchusae collectâ; quam ab haeredibus redemptam Gottorpiúmque translatam rebus quibuscúnque rarissimis et pretiosissimis tàm ex haereditate Serenissimarum Celsissimarúmque Matris Aviaéque devenientibus, quàm à semetipso, Conjugéque Serenissimâ Celsissimáque DOMINA MARIA ELISABETHA, Dominâ nostrâ Clementissimâ, grandi pecuniarum pondere ex omnibus mundi partibus conquisitis indies auctiorem reddidit Princeps laudatissimus, ut jam in eâ veluti microcosmo quodam versans, omnia, quae Macrocosmus rara, miranda, insolita, tàm ab Arte in- geniosissimorum hominum, quàm Naturâ in tribus Elementis producta dedit dátque, uno intuitu perqui-rere possis.

 

Haec in Arce. Propter Arcem ante retróque visum sibi tuum vendicant sequentia.

Seite 34


Ante, primò Equile equis itidem effrenis, igne juventae tumidis, omníque colorum genere variegatis confertum.

Viridarium meridionale.

Deinde Viridarium spatiosissimum exhibens Ambulacra latitudine binas quadrigas admittentia; arborum celsissimarum apicibus arcuata, (quae magis arrideant, quàm quod in Lugdunensium belle Cour frequentas Xystum) Areas pluribus, quàm Proteus induat, formis conspicuas speciosissimis, plantásque rariores aliunde asportatas creberrimas.

septentrionale, ad quod via jucundissima, offerens
Cryptam
Domicilium
pro Aurantiis Aviarium Arcellam
Piscinam
Areas Fontes
Vivarium et Globum cui non datur similis

Retrò per pontem viámque à fossis ad horti úsque portam in prato longissimè protractam, arborum utrínque summitatibus invicem nexarum serie umbras fundentem gratissimas, aliud calcabis Viretum (prae cujus amoenitate prius flocci facies) nullum non illecebrarum genus animo oculísque offundens, Cryptam scilicet aquas variis sub formis artificiosissimè projicientem: Domicilium custodiendis malis aurantiis: Aviarium tenuibus et teretibus ferramentis undíque – septum, in quo aves et quae in caveis latitent, et quae sub tecto liberè alarum remigio ferantur, conspicies: Arcellam ad 4. ambulacrorum concursum ita statutam, ut inde quaecúnque ibidem geruntur, prospicere liceat: Piscinam, in cujus medio Hercules è lapide excisus, pedes altus 18. cum Dracone septemcipiti, cujus decapitati singula colla aquam evomunt: Areas floribus et arte certantes è statuis variformibus undam protrudentes: Fontes ubíque prosilientes, blandissimo mutui in semetipsos influxûs murmure aurem verberantes: Vivarium in sylvulâ plancis cinctâ pro cicuratis animalibus, et quem omnibus praenominatis praeferes Globum ingentem duplicem, summae, quam Serenissimus Celsissimúsque Princeps FRIDERICUS in Mathematicis disciplinis pectore circumferebat, peritiae testem no-

Seite 35


bilissimum, firmissimâ albicante materiâ obductum, cujus Diameter 11. pedum, undis è fonte, (qui è monte arcellae vicino profluit) perpetuò salientibus ita volutatum, ut 24. horarum spatio circulum absolvat coeli motui congruum; circa cujus centrum globus terrenus aureus volvitur; exteriori facie totius terrarum orbis picturam, interiori coelum omnibus stellis ex argento deaurato in venustissimas figuras coordinatis coru-scum. Ab axe pendet mensa rotunda scamnum habens adjunctum, in quo 10. homines considere, ortum occasúmque astrorum contemplari queant. In hoc globo Sol crystallinus non uti fit in aliis, è mundi sed proprio centro, motu secundo diurnum iter annuámque periodum, planè uti in coelo, conficit. Integram hanc molem quis in ipsius cavitate reconditus, vel uno digito, beneficio trochleae Archimedeae, rotare potest.

liber aditus ad arcem, Biblio-thecam et Technothecam.
actusque
solennes aulicos

Quae cum ita sint, et Arx Gottorpiensis mentem omnibus gratiis imbuat, est sanè, quod summoperè Tibi gratuleris, quisquis Aonio nostro te consociabis gregi, quippe cui Serenissimus Celsissimúsque Princeps noster non tantùm liberum ad haec omnia clementissimè concedit accessum, sed et usum, si Te Bono literario promovendo prae coeteris intentum cognoverit. Te insuper, qui nobili et illustri loco oriundus es, singulari dignatus gratiâ, solennibus quicúnque celebrabuntur actibus interesse, tuáque devotissima adhiberi permittet ministeria.

Lubeca et Hamburgum

Ad urbes aliquando, dum vacatio in nostro datur Parnasso, si cupido Te trahit, opulentissimas, 7. lapidum viâ Lubecam, 12. Hamburgum ferris, quorum oppidorum fama sublimis ad extremos úsque pervolavit Indos et Garamantes. Quae aequè Te invitabunt omnigenis amoenitatibus, aequè obruent quasi com-modis, ac Noriberga Altdorfinos, Venetiae Patavinos,

Seite 36


Amstelredamum Leidenses átque Ultrajectenses. Munimenta hîc praedices totâ Europâ celeberrima: navigiorum turrium ad instar ponto incubantium, tàm cum hostibus quàm cum iratis undarum ventorúmque procellis praeliari paratorum tractum; officinas commerciorum totius mundi; homines cujuscúnque sortis, Maxumos Medioxumos Minimos, tàm qui in hisce urbibus, quàm ex singulis ferè Europae regionibus oriundi sperato ex commerciis lucro hûc confluxerunt, plateas tantùm non inundantes, omnivario linguarum genere verba commutantes: aedes splendidissimas: templorum augustissimorum fornices: curias arcium aemulas: eruditionem sivè in mutis magistris, putà Bibliothecis exquisitissimis, sivè in vivis pectorum excultissimorum haud tralatitiam: mercatorum opificúmque ingeniosissimam solertiam: res quascúnque, quibus indigueris, sivè ad victum spectent, sivè amictum, comparandi facilitatem: pecuniarum per mercatores expendendarum, literas ad quaecúnque loca certò dirigendi, è quibuscúnque oris accedendi, et ad easdem revertendi miram commoditatem.

Internae quae sunt

Sic ubi satis quae in partibus Externis offeruntur aconitates praelibâsti, ad Internas mecum secede, dispecturus itidem, quas Illae sint oblaturae, moenibus ex latere cocto exstructis, in quibus turres hinc inde prominent, fossísque circumdatae.

Plateae

Hûc pertinent Plateae et Aedificia. Plateis dotata est urbs nostra non angustis, sed amplis, quae binas ut plurimum rhedas junctim incedentes capere possunt; et quamvis non planè ad amussim positae sint, non ta-men ab eâ multùm exorbitant, cum in plerísque liber pateat prospectus non solùm à principio ad finem, sed

Seite 37


et in alias plateas, in quas patefaciunt aditum, ut semper ex aliâ in aliam detur transitus, per totam urbem.

ubi Forum.

Ad forum octo ducunt plateae, ex omnibus urbis an-gulis eò derivatae, quae spatium efformant quadratum binis fontibus exornatum, capacissimum pro excipien-dis non tantùm mercibus, quae ex vicinis advehuntur praediis et urbibus, sed et quae ex dissitis Europae oris tempore Nundinarum apportantur.

et Aedificia quae vel Publica, iterumque vel Sacra uti

Aedificia dispesci possunt in Publica et Privata, quorum illa vel sacris usibus destinantur, vel Politicis. Sacris accenseo Templa, Academiam nostram et Scholam.

Templa Divi Nicolai

Templa habentur bina moenibus circumscripta: al-terum Divo Nicolao sacrum fecerunt, alterum Spiritui Sancto. Illud primarium est, omni, qui sacram aedem decet, ornatu satis instructum, in primis altari versus Orientem collocato, (ad quod quotiescúnque plagas vel situm urbis descripsi, respexi) quadruplici subselliorum serie distinctum, organo, columnis, choris, sacellis, Nobilium monumentis et trophaeis, exterius turri et majori insigni sublimitate fastigiatâ, et mi nori con-decoratum. Tres alit Sacrorum mysteriorum Dispensatores, Pastorem primarium, Archidiaconum et Diaconum, qui partitis operis quinquies, ille ter, iste et hic semel per hebdomades DEI verbum purè et sincerè ad normam verbi divini et librorum Symbolicorum pro suggestu profitentur.

Coenobiale Sancto Spiritui sacrum

Alterum Templum astructum est Coenobio Fran-ciscano Autore ADOLPHO  IV. Holsatiae Comite, antiquitatibus multis ditatum. Huic licet unicus tan-tummodò praesit Concionator, à quo non nisi die do-

Seite 38


minicâ concio habetur; die tamen Martis iterum cogitur coetus ibidem, habente ad populum sermonem Archidiacono templi Nicolaitani.

Divi Georgii

Haec praeter aliud quóque extra moenia subur biúmque Holsaticum projectum est templum Divo Georgio consecratum, ubi die Jovis à Diacono, qui est ad Divi Nicolai, pauperum ibidem degentium, eorúmque, qui in surburbio habitant, in gratiam concio instituitur.

Academia

ACADEMIA nostra in occidentali urbis parte, in recessu, qui est ultra forum ad initium plateae Danicae, templo coenobiali proximè adstat.

quae remota
est à strepitu.

Qui locus primò remotus est à strepitu turbarum, quem non sustinet animus sapientiae sectator, qui silentio mirè alitur, ab iis quae avocant abductus, et liber et sibi relictus, non oculos sed ipsummet se oculis sequens, qui eadem quae mens vident, quoties non vident alia. Hoc fine Graeci, qui sapientiae inventione cluunt, Musea vel in recessibus vel longissimè ab urbibus aedificabant, et silentem noctem omni tumultu vacantem Euphronam Autore Plutarcho dictitabant.

templo con-tigua,

Deinde templo, uti dixi, contiguum est Lyceum no-strum; quae vicinia Studiosis nostris in memoriam revocabit arctissimum foedus, quo pietas et sapientia mundana invicem sunt maritatae, et tacitè aurem iis vellicabit, ut, quando juxta templum incedunt ad Aca-demiam transituri, de votis prius cogitent ad DEUM faciendis pro felici in studiis impetrando successu.

binis areis exornata,

Denique binas quoad longitudinem et latitudinem patentissimas locus iste praebet areas, tàm Studiosorum congregationibus quàm ambulationibus, et Sanitati et meditationibus proficuis, mirè idoneas. Altera à plateâ Danicâ exorsa ad templum Te ducit coeno-biale, à quo sivè ad sinistrum latus per porticum, (in quâ tecto ab aëris injuriis munitâ Studiosi aptissimè

Seite 39


in terna aedificia diducta.

Septentrionale

udo coelo conventus celebrabunt) sivè ad dextrum alteram ingredimur domibus partim, partim moenibus circumseptam. Ad hujus finem Athenaeum nostrum celso surgit opere, in terna distincta aedificia fenes tris undiquáque transparentia diductum, Septentrionale scilicet Occidentale et Meridionale, habito respectu ad aream, quam in medio sui fonte donatam relinquunt. Illud Theologicis lectionibus sacrandum, longitudine 72 ½ pedes, latitudine 24 ½ conficit, et à latere frondentibus hortis, grato fluentis undae sonitu, jucundóque parvi, quod suprà descripsi, Chilonii aspectu supra modum Auditores afficiet; non minus quàm Collegium Basiliense inferius Rheno praeterlabente et ex adverso aspiciendis montibus viniferis. Istud solennibus forsan actibus deputandum longitudine 80 ½. pedes, latitudine 40. explet. Hoc, quod inter et templum areola ab occidente porticu, ab oriente aedibus cancellata exporrigitur, in tria disjunctum est Auditoria, ad quae ex porticu introitus patet, lectionibus Juridicis, Medicis, Philosophicis destinanda; quorum remotius longitudine 40 ½. pedes latitudine 28. continet; medium longitudine 32 ½. latitudine 18 ½. primum longitudine 38 ½. latitudine 18. Hujus superiores contignationes viginti ferè aptissima tenuioris fortunae Studiosis da-bunt Musea. Huic connexum est conclave Occidentem spectans, porticui incumbens templi, cujus longitudo, latitudo et altitudo aptissimum Bibliothecae locum pollicentur.

Sphaeristerium, Palaestra

Academiae annumeramus quóque Sphaeristerium, Palaestram aliáque corporis exercitiis dicata loca, quae, ne offendiculo sint meditabundis, alibi à Phrontisterio hoc semota erigentur.

Schola

In Scholâ adolescentibus nostris infracto docentium nisu tàm pietatis quàm literarum Fundamenta ita

Seite 40


fideliter inculcantur, ut inde ad Academicas lectiones commodissimè transferri queant.

vel Politica
quae sunt

A sacris ad Politica me verto, inter quae agmen ducit

Arx

Arx nostra muro lateritio clausa, partim veteris structurae dubio procul ADOLPHO IV. Comiti ejús-que posteris asscribendae, partim novae ab ADOL-PHO Schleswigae et Holsatiae Principe seculo superiori adjectae; utriúsque nitidae sanè et splendidae, ad 4. mundi plagas formâ quadratâ circumducta: templo Ducali magnificè structo, et ὑπαιθρίῳ (subdiali) è plumbo strato exornata, aream in medio longè latéque sub dio patentem et nobili fonte excavatam constituens.

Curia major.

Ab Arce, ne singula curiosiùs persequar, devenio ad Curiam nostram majorem non sine eximio urbis decore in foro conspicuam, conclavibus elegantissimis efformatam, porticu subjectâ arcubúsque lapideis sufful-tam. In hâc, quando (quisquis Themidi sacramentum dixisti) apertissimè jus dici et justitiam administrari audies, non solum quomodo praecepta juris Theoretica ad praxin accommodari possint tàm à Judicibus quàm Advocatis, auscultando intelliges; sed et ipse causas agendo prima hîc tyrocinia depones, viámque sternes, quâ expeditius deinde transcendas ad altiora, quae in Arce Gottorpiensi suppeditabuntur, praesertim quando Universalia totius Holsatiae judicia in consessu splendidissimo Regiorum Ducaliúmque Consiliariorum ibidem instituuntur.

Curia minor.
Dantzsaal

Praeter Curiam majorem et Minor adest, die Veste ad exitum coemeterii Nicolaitani, judicio inferiori propria. Tùm spectatu dignum est Palatium in foro è regione curiae sublime, nuptiis civium solennioribus et Nobilium Parentalibus celebrandis addictum vulgò der Dantzsaal

Seite 41


Tabernae carnibus et
pani dicatae.
et carceres publici.

Tandem et tabernas carnibus paníque expromendis adjudicatas et carceres publicos in urbe nostrâ notabis.

Magnifica verò haec aedificia (ne ortum nescias) tùm temporis condi coepta sunt, cum Rex Daniae, Christophorus II. fratris sui uterini Johannis III. Holsatiae Comitis petito annuens, merces, quae tàm è Daniâ in Germaniam, quàm hinc illûc transportabantur, Chilonii (non, uti anteà, Lubecae) deponi juberet: quâ re mercatorum res familiaris ita crevit, ut aedificiis hisce attollendis caelóque educendis par fuerit.

vel Privata

Haec de Publicis. Ad Privata, quae quadratis lapidibus fundata fastigiis suis in aërem evehuntur, et conti-nuo juxta invicem ductu posita splendore, quem alterum altero ejaculatur majorem, certare quasi videntur.

Intrinsecus tantâ suppellectilis copiâ et munditie sunt exornata, ut hospitio excipere possint vel Satrapas. Conclavibus distincta plurimis, iísque sat altis et sat spatiosis, fornacibus utplurimùm et caminis simul instructa, ut optio penes Te sit, sivè illis sivè hisce, prout consuetudo tua fert, hyemali tempore frigus à museo tuo arcendi. Nec focus hîc Tibi lucebit, uti alibi, cespitibus è terrâ effossis et ad aërem siccatis, sed lignis, quas sylvae nostrae minimo nobis pretio satis supérque suggerunt.

incolae qui

Ab his transeo ad Incolas, quorum mores de facili sustinuero ita esse comparatos, ut cum iis qui in Musarum nutricatu et deliciis educantur, in praestandis invicem humanitatis officiis exhibendísque honoribus non solùm certamen inituri sint amicum, sed et ex mutuâ utrínque conversatione emolumenta capturi sint plurima gaudiáque uberrima. Id quod ex sequentibus planum fiet.

Seite 42


Cives praediti bonis

Incolunt urbem nostram primò cives omni elogio digni, in quibus nec animi nec corporis nec fortunae bona meritò desideres.

animi

Quod ad animum, ingenio pollent omnium scien-tiarum et disciplinarum capaci. Hinc in viros incidas, quos sivè Philosophicam sivè Medicam sivè quamcúnque aliam spectes scientiam, Tuo ipsius judicio supra vulgus sapere existimes. Hinc plurimos binis ternis quaternis exaudias linguis sonantes, ut adeò in Galliam Italiamvè translatus Tibi videaris, et quos minime putes, de iis, quae ad ultimos Europae terminos peregrinando annotârunt, disserentes. Hinc artes mechanicas quascúnque raro nec vulgari artificio, mirâ industriâ et aemulatione, quâ alter alteri praeferri amat, excoli comperias, nec ex Hollandiis Galliis Italiisve afferri quicquam tantâ arte elaboratum, quod non nostri feli-citer imitentur. Ingenii dotes mirificè commendat offi-ciosa humanitas comitásque, cui urbicolae nostri tàm viri quàm foeminae prae caeteris student, quam non solum erga semetipsos sed exteros quóque exercent ita, ut hîc gentium hospitalitatem dulcémque mutuò vivendi, conversandi, convivandi et jocandi rationem reperias. Foeminas nostras tùm demum laudibus extollas, cùm mores aequè pudicos ac venustos, acumen earum, peritiámque non in domesticis tantùm sed et altioribus penitiùs indagaveris.

corporis

Quod ad corpus, viri corpore sunt firmo, staturâ ut plurimùm procerâ et decenti, vultu non ad formidinem incutiendam composito, (quamvis ejusmodi vultum irritati aut in hostem ardentes sumant) sed comitatem, vel ignotis è facie colligendam, sermone gravi et emphatico, manu forti, agili et ad quaevis perpetranda idoneâ, incessu decoro et honesto ábsque quaesitis ineptiis, vestibus puris nitentes. Foeminarum nostrarum

Seite 43


facies liberalis, modesta, venusta, à vestium munditie, morúmque et incessûs suavitate et decore majorem mutuatur elegantiam.

fortunae

Quod ad fortunam, hujus quidem bona non omni-bus aequali sunt pondere dispensata, sed his liberaliùs, illis parciùs; ut plurimùm tamen, quamvis nuperis quóque bellicis motibus non parum sint accisa, Dei gratiâ tanta sunt, operísque quotidianis ita stabiliuntur, ut vitae honestè sint sustentandae satis, dummodò quis frugalitatis sit studiosus, et sorte suâ contentus.

et Nobiles nobilitati

Deinde praeter cives urbis quóque membra sunt Nobiles nostri, quoniam non solummodò quando nundinae (uti suprà tetigi), nuptiae, exequiae et natalitia habentur, in urbis gremio foventur, sed et aliàs saepissimè; átque haec est causa, quare major pars domicilia hîc possideant, in quibus pro lubitu hospitari queant. Imò verò nonnulli vitae ruralis pertaesi in urbe om-ninò consedêre.

illustribus et antiquissimis prosapiis

At Nobiles quales isti? Nobiles verè sunt, ex Illustribus et antiquissimis prosapiis oriundi, divitiis, genio, ingenio, moribus apprimè nobilitati.

Inter equestrem Holsatiae ordinem qui nomen profitentur, ad quadringentos vel quingentos annos retrocedendo Majorum illustria nomina, insignia, faci-nora ex annalibus nostris eruere possunt.

divitiis

Inter equites Holsatiae qui nomen profitentur, opibus tantum abest, ut aliis aliarum regionum Nobilibus cedant, ut eos multis post se relinquant parasangis. Unde praedia ipsorum arcium formam et magnificentiam referre videas; vestium splendorem, carpenta

Seite 44


oculorum aciem fulgore suo perstringentia, caballos spumantes ore et ignes naribus efflantes, auróque fulgentes et ostro, famulorúmque comitatum majorem censeas esse quàm Nobilium: peregrinantes ipsos per Germaniam, Galliam, Italiam, Angliam, Belgium cum Ephoris servorúmque turbâ Comites dijudices: liberalitatem erga eos quorum operâ utuntur, quorúmque fidei filios suos concredunt summoperè collaudes.

temperaturâ nobilissimâ, constante ex

Nobiles qui se gerunt Holsatos, nobilissimâ dotati sunt temperaturâ: debitâ sanguinis laudatissimi copiâ aucti singularem in functionibus quà animi quà corporis exserendis ostendunt vigorem: modicâ perfusi melancholiâ sanguinis fluxilitatem siccitate temperant, actionibúsque peculiarem imprimunt gravitatem et constantiam: cholerâ ad res magnas audendas et pat-randas, gloriámque ex hoste reportandam inflammantur: phlegmate pauco frenum injiciunt exardenti cholerae, ne limites transiliat.

Debitâ Sanguinis laudabilis copiâ

Hinc contempleris Nobiles nostros jurésque ad quasvis artes scientiásque factos, audias mirerísque spirantium instar museorum vel ad Suadae invidiam intima rerum Politicarum, Historicarum, Medicarum Juridicarum et Theologicarum quovis linguarum idiomate expandentes; conspicias corporum ad quaevis exercitiorum genera rite obeunda mirè fabrefactorum agilitatem.

modicâ melancoliâ

Hinc depereas, quam in moribus constantissimè colunt gravitatem, admirandâ in excipiendis aliis humanitate permistam: abjectis, in sermocinando jurgiis et altercationibus, taediosis, quae affectationem spirant, pigmentis, indecentibus oculorum, manuum, capitis totiúsque corporis vibrationibus; elucente intereà nihilo secius in sermone, vultu, totiúsque corporis habitu singulari gratiâ, planè ut immissum Te sentias in temperaturâ

Seite 45


Deorum concilium, Nobilium nostrorum ubi intras collegium.

cholerâ

Hinc tot offendas Holsatiae equites, quos generosissimae indolis gliscens sub pectore flamma, Majorúmque heroica ante oculos obversantia merita ad bellum animaverint, et egregia, quae fortitudinis strenuitatisque suae ediderunt documenta, opibus, trophaeis et illustribus titulis mactaverint.

et pauco phlegmate.

Hinc depraedices miram eorum in componendis ebullientis irae fluctibus promptitudinem, in ignoscendo et cum inimicis in gratiam redeundo facilitatem, in conferendo beneficia vel in ipsos laesores benignitatem; quippe qui persuasissimi sint, luculentius magnanimitatis mentísque alta spirantis esse τεκμήριον, triumphum priùs agere de hoste (affectûs puto) intima viscera intestinis motibus collidente, quàm quicquid collectum est justi furoris, in hostium peregrè adventantium capita effundere.

incolarum conversatione quanta utilitas?

Ex quorum quaeso tàm civium quàm Nobilium conversatione quid non ad Te redundabit utilitatis? A disertissimo ipsorum ore dum pendes, et qui ex eruditissimo pectore promanant, discursûs in usum tuum colligis; plus unâ vice proficies, quàm si vel per mensem solus in museo tuo umbraticus delitescas. Si quid verò simile iis, quae proferuntur, ex mutis tuis vel vivis hausisti Praeceptoribus, comtâ decentíque oratione in tempore vicissim promere disces. Linguarum exoticarum, prima ipsarum si delibâsti rudimenta, conferendo cum ipsis promptitudinem Tibi comparabis: Mores tuos (in quorum elegantiâ non minima eruditionis pars consistit) ad nobiles ipsorum mores componere, et cujuscúnque generis homines civiliter dexterrimè-que tractare assuesces.

Seite 46


Victûs ratio. ubi occurrit
Aër

Tandem descendo ad victûs rationem, ubi primo loco Aërem commendo. Aër enim quamvis in alimentorum censum non veniat, iis tamen rebus non-naturalibus accenseri solet à Medicis, quae assumuntur; et rectè quidem, cum non minus obtineat virium ad corpus nostrum vel à morborum insultibus immune praestandum, vel idem à sanitatis statu deturbandum, quàm alimenta: siquidem semper nos ambiens tàm per os et nares quàm per arteriarum ad cutem desinentium oscula intro receptus ad Cordis thalamum pervadit, depositis ibidem, quibus imbutus est, qualitatibus sivè corpori nostro amicis sivè inimicis.

Salubris

Aërem itáque si urbi nostrae physicâ veritate assignavero salubrem, ut res ipsa jubet, non minimum ipsi contulero momentum tùm ad idoneam Academiae iísque qui in literis aetatem agunt, praebendam sedem, tùm ad liberandum metu animos, qui sequiùs quid sibi à rerum nostrarum imperitis hominibus persuaderi passi sunt.

qui talis demonstratur à Priori ex primarum qualitatum temperie

Salubritatem verò ejus et à Priori Tibi probatam dabo, et à Posteriori.

A Priori. Primò temperatus admodum est in primis qualitatibus, non quod nulli planè excessui vel mutationi sit obnoxius, qualem fortè in Utopiâ quaeras; sed quod vicissitudines non omninò excedentes, si ad tempestates aliarum regionum comparaveris, admittat. Néque enim nimio Te calore, cujus siccitas individua est comes, exurit fundit liquatvé, uti in Indiâ Orientali, Hispaniâ, Italiâ et nonnullis Galliae locis; sed moderato blandóque fovet, calorémque internum excitat: néque frigore asperrimo Te glaciat, uti in Norvegiâ, Sueciâ, Livoniâ et c. sed paulùm acri stringit, quale per totam percipias Germaniam: néque humiditate diffluere Te Victûs ratio. ubi occurritAër

Seite 47


sinit, uti loca maribus lacubus et paludibus immersa, sed siccitatem diluit.

ex puritate

Deinde purus est, non infectus inquinamentis tetrísque vaporibus, qui hîc néque è stagnorum paludúmque putredine, uti in locis palustribus, néque è cloacarum cadaverúmque foetore exspirant; sed ex adjacentis à latere maris Balthici sinu leniter exhalantes miti suâ salsedine corruptioni aëris resistunt, hyeme aërem frigidiorem et adstrictiorem reddunt tepidiorem, et aestate calidum temperant.

ex ventorum perflatione

Porrò non deses segnisvé ábsque ventilatione perstat, uti qui montibus excelsis undíque veluti conclusus tenetur, sed ventorum (quos dicto quóque mari debemus) flatibus liberè agitatur et iis quidem salubribus et qui ex omnibus mundi cardinibus spirant, qui tamen ne importuniùs in nos irruant, sylvas circumquaque ipsis obvertit Chilonium, in quas primum impetum effundant.

ex pluviarum irrigatione

Sed et pluviis irrigatur aër, quibus debito modo humectatus solisque vivifico calore moderatè fotus, mirâ terram nostram beat foecunditate, quam alimenta loquentur.

ex magnarum mutationum defectu

Tandem aër περιεχόμενος nullis magnis obnoxius est mutationibus, quae ipsum de praefinito tenore insigniter dejiciant. Ortus Caniculae adeò nobis non est infensus, ut saepissimè transeat nullam planè inferens sivè tempestatibus, sivè hominum temperiei alterationem. Faces ardentes, dracones volantes, sagittae etc. cum immoderatis aëris caliditatibus et siccitatibus conjunctae planè à nobis exulant: fulmina tonitrua non tantum támque terribilem edunt fragorem, uti in locis montanis: néque hominum memoriâ observatum est (uti à fide dignis fando accepi) urbi nostrae fulminum ictu unquam per Dei gratiam damna esse illata, quorum tamen tristia alibi locorum exstant vestigia. Cometae visi quidem saepius, at non semper in signo nostro coelesti substitêre, nec nuper quidem

Seite 48


ventorum turbines proritato maris aestu undas qui-dem aliquando extra alveum emoverunt, quae tamen non nisi ima aedificiorum pedamenta nulla majori vi adhibita, uti in Oceano fit Occidentali, laverunt; cum è contrario alias terras non semel quasi diluvium inundâ rit merserítque. Terrae motus tetris spiramentis pestilentialem διάθεσιν subinferentes, Nubium rupturae et similia mala, quod singulare DEI munus est, terram nostram non infestant.

à Posteriori
ex constitu-tione Chilo-niensium Naturali

A Posteriori. Ex effectibus demum de causis earúm-que bonitate judicium rectè formatur. Effectus verò aëris sese produnt in corporum nostrorum constitutione tàm naturali quàm praeternaturali.

Naturalis certè aëris temperati conditionem felicissimè aemulatur. Néque enim Chilonienses cernas calore exaestuantes in libidinem despumare, vel praerapido irae gurgite abripi; nec tamen inertes, languentes, ad iram provocari nescientes, Vacunae deditos, qui humi rependo non ad alta enitantur, sed qui ingenii viribus (uti suprà dixi) valeant, membrorum nobilitate vigeant, adeóque quibusvis ritè gerundis expediundisvé commodissimè adhiberi queant.

Praeternaturali

In Praeternaturali itidem aëris temperamentum dijudices. Néque enim tàm intensè calidis et tàm saepè ardentibus, quàm aliae nationes, corripimur morbis, sed humidis mage et frigidis, qui quamvis non secus ac calidissimi ad internecionem tendant, lentiores tamen sunt et vel hoc propter optabiliores, quod non ita peremptoriè (malleum apoplecticum si excipias et ca tarrhos suffocativos) ad Mortae tribunal citent, ideóque plures, nec tam citò è manibus dilabentes exhibeant temporum articulos, in quibus medicamina opponi malis possint. Sed nec morbi maligni et pestilentes, uti sunt febris petechialis, morbus Hungari-

Seite 49


cus, febres pestilentes ipsáque pestis, qui praeter alios affi ciendi modos, aëris quóque mediante inquinatione ad vicina serpere assolent, toties (quae DEI gratia est, qui porrò ejusmodi strages arceat à moenibus nostris) nostram invasêre urbem, quoties alias, ut adeò per integrum hoc seculum (auspicato dicam!) nostris cum peste conflictandum non fuerit, benignam illam si demas, quae anno 29. hujus seculi à militibus Caesarea nis invecta cum paucorum evanuit interitu; cum tamen interea temporis ejusmodi clades satis acerbè exercuerit è propinquo sita loca, Hauniam, Hamburgum, Brunswigam, Amstelredamum aliáque loca: imò proximè elapso anno pagos binis tantummodò hinc distantes milliaribus, venenum ex urbe Hamburgensi eôdem translatum infecerit et mox deseruerit.

Alimenta quae sunt

Aërem excipiunt Alimenta, quorum tantâ urbs nostra regióque affluit ubertate, ut non injuriâ eam Κέρας Ἀμαλθείας dixeris.

Cibi, qui desumuntur ex

Quoniam verò, quod vetus est verbum, non omnis fert omnia tellus; si quae sunt, quae in ipsius matrice non pronascuntur, quae sanè sunt perpauca, nec tàm necessitatis quàm aut commoditatis aut voluptatis ergò efflagitantur, aliunde exiguo sumptu sollicitè satis sibi procurat utriusque oceani oportunitate.

Cibi, qui desumuntur ex

Admetior Tibi omnia, adspersis et specialiter de-terminatis, quae aliunde afferuntur, ciborum genera in sequenti tabulâ; cui ut suus constet ordo, Plantas primùm pono, dein Volatilia, tùm Aquatilia, et tandem Quadrupedes.

Plantis quae sunt

Plantas recepto inter Medicos more sequestro in Frumenta, Legumina, olera et Arborum fructûs.

Frumenta

Frumenta nostratia sunt: Tr iti c um optimae notae, è cujus farinâ panes conficimus, et vel mille placentarum genera. Secale Rogge / è quo panem secundarium

Seite 50


firmissimi nutrimenti fingimus: Hordeum, è quo pultes conflamus, ptisanam sivè juxta Veteres per cibum explices Gersten-Welling / sivè juxta Recentes per potum Gersten-Wasser / et alicas; ruricolis in panes quóque cogitur: Avena, quae pultes et avenatum praebet: Fagopyrum, aliàs Frumentum Saracenicum, quod tantummodò pultis formâ in usum venit, nisi quod nonnunquam premente annonae penuriâ panis loco sit pauperibus.

Aliena sunt: Oryza, quâ integrâ fruimur vel cum lacte coctâ in plumentis, vel in aliis carnium jusculis, et in pollinem subtilissimum redactâ, et Milium quod non nisi pultis modo comeditur: utrumque exiguo pretio.

Legumina.

Legumina sunt. Fabae, non communes solùm, quae confertim in agris propullulant, sed et Fabae Turcicae, è quibus in frusta quadrata oblonga incisis et cum butyro, sale et pipere subactis sapidissimum paratur edulium, et phaseoli mensas decorantes: Pisa viridia cum et sine putamine, siccatáque, quorum debitè paratorum jus commendatur. Lentes, Cicera, Vicia et c: quae mensas nostras non onerant melioribus assuetas.

Olera

Olera sunt ex foliis et germinibus: Lactuca, Spinachium, Intubum, Endivia, Acetosa, Brassica capitata, crambe, Atriplex, Asparagi, Nasturtium, Sinapi et c.

Ex radicibus: Raphanus major, seu agrestis et marinus, Raphanus minor, Beta rubra, Rapum, Porrum, Napus, Pastinaca sativa, Petroselium, Allium, Cepae et c.

Ex fructibus: Cucurbita, Cucumeres, Melones, Pepones, Fraga, Cappares, quos ab aliis accipimus.

Quae quamvis ex parte pravis impraegnata sint qualitatibus, scitâ tamen praeparatione ita corrigere ea didicêre nostrates, ut propter gratum saporem expetantur, nec tantoperè sanitati officiant.

Seite 51


Arborum fructûs.

Arborum fructûs sunt: Poma dulcia, acida, et quaecúnque vel optare vel enumerare possis: Pyra mirae varietatis: Pruna cerea, liventia, nana, sylvestria: Cerasa omnis generis: Mora, Uvae recentes, Amygdalae amarae, dulces, Avellanae, Nuces juglandes et c..

Poma Borsdorffiana: mala Cydonia, persica, Auran-tia, Citria, Limones, Mespila, Ficûs quamvis ipsi decerpamus ex hortis nostris, majori tamen copiâ et sub calidiori Sole maturatas ex aliis terris indipiscimur.

Uvas passas, Corinthiacas, Castaneas, Olivas non nisi aliunde adductas possidemus, iísque tolerabili pretio fruimur.

Volatilibus.

Volatilia sunt: Phasiani, Gallopavones, Urogalli, Berghüner /Attagenes, Perdices, Fulicae, Mergi, Alaudae, Merulae, Sturni, Passeres, Turdi, Palumbes, Columbae, Turtures, Ficedulae, Rubeculae, Coturnices, Genus Gallinaceum, Anseres cicures et feri, Anates cicures et feri et c.

Aquatilibus quae depro-muntur ex.

Aquatilium largissimâ DEI benedictione tantus cumulus ex aquarum nostrarum latibulis protrahitur, ut eo non solùm alias quascúnque regiones, praesertim superioris Germaniae, adaequemus, sed longè superemus; id quod demonstratum eo, enumerando pisces, quos 1. sinui nostro debemus, 2. aquis recentibus, 3. oceano Germanico, 4. Albi et 5. Mari Balthico. Quorum omnium appellationes brevésque descriptiones mutuabor ex Schöneveldii Archiatri olim Gottorpiensis Aestimatissimi Ichthyologiâ.

Sinu nostro

Nostro sinui debemus Latulos, Breitling / qui colore, exilibus squamis, et pinnarum numero Harengis similes, solâ corporis magnitudine dissimiles, infumati cum Sprot Anglorum facilè certant: Aculeatos vel Belones Plinii, Hornhechte / carnis siccioris et durioris: Harengos, solamen pauperiorum, qui variis modis in usum culinarum trahuntur, vel recentes sivè elixati raphano

Seite 52


átque aceto perspersi, sivè in craticulâ assati, sivè in sartagine cum butyro frixi, sivè leviter ad aërem vel in fumo siccati et in craticulâ tosti, qui tùm si integri sunt, Bradthering vocantur, si autem fisso dorso explicantur Fleckhering; vel fumo ad majorem ariditatem indurati Bücking; vel sale aut muriâ conditi Pickelhering / qui si per biduum aquâ communi macerati elixantur et cum aceto et butyro comedantur, dicuntur Seedthering: Rhombos Butten / eósque vel aculeatos praesertim circa caput, et à capite caudam versus, Steinbutte / Dornbutte; vel laeves carne molliori quàm aculeati, schlicht Butte; vel asperos, non aculeatos Struffbutte / ex quibus ultimis quidam sunt peculiari specie ad duos vix accedentes palmos Platen: Passeres Schollen / Pladisen / qui siccati uno eodémque nomine cum Rhombis Schollen dicuntur; saliti, gesaltzene Schollen: Cancros marinos Taschenkrebse / Schildtkrabben: Asellos candidos Wittling / omnium mollissimos ex asellorum ge-nere, carne friabili et jucundâ, nec ventriculo molestâ: Asellos striatos Dorsche / carnis delicatae, dulcis et friabilis, praesertim si sint majusculi, Scheibendorsche ita dicti, quod in laminas quasi distractis carnibus inter coquendum dilabantur: Mytulas seu musculos marinos, Musselen / ejusdem ferè cum Ostreis naturae, saporis non ingrati, si coquuntur, et cum butyro, aceto ac pipere comeduntur: Lampetras fluviatiles, aliàs murenas, Enneophthalmos, Bricken / Neunaugen / qui recentes in craticulâ torrentur; et pipere et aceto condiuntur, et vasis ligneis exceptae in varia loca distrahuntur, vulgò eingemachte Neunaugen: Squillas minores Purren / sivè Krabben / duriusculas quidem et concoctu difficiles, hecticis tamen et lentâ febre conflictantibus unà cum cancris mirè convenientes, quia humidum et valdè refrigerans alimentum praebent: Mustelas Quappen /

Seite 53


carne dulci, molli et friabili: Canes marinos vel Galeos Hundfische / qui pisces sunt longi cartilaginei, Gazae mustelas, Plinii squalores: Mullos Petermänken et Goldeken à colore aureo; Eckernfordae Piscatores Schmeerbutten et Baguntken appellant: Percas marinas Haffbars / carnis jucundae, solidae et friabilis: Salmones, qui magno numero in decipulas propè catarrhactas Neomolae ad id fabrefactas, amore dulcis aquae tanquàm in carcerem voluntarium generoso saltu sese praecipitant: Gobios, Küling / Meergob: Scombros Macreelen / saporis gratissimi, qui vel recentes elixantur torrenturvè; vel fumo molliter siccati in craticulâ calefiunt et minûs noxii redduntur: Coracinos seu Corvos Rapen / carpionibus vel cyprinis per totum ferè similes, Gesnero Meerbrachsen / kleine Seerapen / et tandem pisces Coracino non absimiles, Maguntken vel unechte Karpen.

Aquis recentibus

Aquis recentibus immorantur nostris: Anguillae, quae culinae in usum varias admittunt praeparationes, dum vel elixae, aut assatae in cibum veniunt, vel per medium dissectae explicatae fumóque induratae, tröge Aal / vel sale conditae, Pekelaal: Percae majores, Bars / et minores Stueren / Stuerbars / Kaulbars: Cyprini seu Carpiones Karpen / qui vel Cyprini lati, aliàs Bramae majores Brassem / ex quibus minores bramae Bley dicuntur; vel Cyprini breves, aliàs Carasi, Characes, Karauschen; vel Cyprini nothi Ruden: Rutili seu Rubelliones ab oculorum et plerarumque pinnarum colore dicti, Roddauen / aliàs Riddauen: Spirinchi, Stindt / cum Apuis Cobitidibus Aristotelis neutiquam confundendi: Tincae, Schley / pauperum cibus: Fun-

Seite 54


 

duli Gründling: Astaci fluviatiles Auwkrebs / Bachkrebs: Lucii seu Lupi Hecket / carnis duriusculae, non admodum glutinosae, salubres valdè, si mediae praesertim fuerint aetatis, unde minores, Graßhecket / in primis commendantur: Luciopercae, dictae à similitu-dine, quam cum Lucio et Percâ habent, Sandaten in lacu Bordesholmensi, carnis albissimae, parùm glutinosae, ac saporis jucundi, Luciis non multò inferiores.

Oceano Germanico

Ex Oceano Germanico aus der Westsee advehuntur nobis Ostreae vel Ostrea, ditiorum deliciae, quae vel crudae manduntur cum aceto, pipere et sale; vel in testis suis super craticulâ, affusis vino, butyro, sale, pipere et micis panis albi delicatioribus praeparantur palatis: Astaci marini, vel Gammari, Seekrebs / Hummer / quorum captura uberrima est ad insulam terrae sanctae; è quâ itidem nobis communicantur Aselli majores Cabliau / Bolch / et minores Schelfisch / qui pisces duriores quidem, attamen saporis expetibilis, cum sinapi et oleo sumuntur: Rajae Rochen / quae ad Hilliglandiam, insulam modò designatam, frequentes, et vel clavatae Steinrochen / vel laeves Tepel omnium rajarum delicatissimae, quae iterum vel majores Boom­rochen / vel maximae Fleten: Pastinacae Steckrochen vel gröne Tepel.

Albi

Ex Albi Salmones Elblachse / vel recentes salmonum omnium sapidissimi, vel exenterati, exsecto dorso explicati fumóque indurati geräuchert Lachs: Acipenseres, omnium hujus generis cartilaginosorum piscium delicatissimi, qui aequè ad nostras quàm Palatinas mittuntur mensas: Nasones Elbnasen / carnis albae et laxae, inter festa Jacobi et Michaëlis sapidiores et gra-

Seite 55


tiores: Mustelae maculosae Elbquappen: Passerum genus majus, quod in frusta dissectum venditur, Heylbutte et Hilligbutte.

Mari Balthico

Ex mari Balthico Aselli Striati, saliti inprimis vasísque impacti culinae inferuntur: Aselli virescentes Kohlmuhlen / striatis omnibus ferè partibus similes: Aselli flavescentes, blancke Kohlmuhlen. Ex Asellis hisce vario modo siccatis et praeparatis varia nobis edulia submittunt septentrionales, uti Rotscher qui sunt aselli per medium fissi, et exemptis dorsi spinis exsiccati, torculariúmque operâ doliis intrusi sunt: Stockfisch / sunt aselli eviscerati tantùm et relictis spinis siccati: Klipfisch / sunt itidem aselli, qui visceribus et spinâ dorsi exemptis leviter condiuntur sale, et aëri explicati in sabuloso litore vel scopulis exponuntur. Submittunt etiam Passerum majorum per transversum divisorum partes carnosas ad ventum siccatas, Rekel / eorúmque pinnas succisas plus pinguedinis habentes Raff / quae nobis in deliciis, non secus ac Rhombi Rigenses, Rigesche Butten.

Hos praeter pisces et Sardinae, Sardinen inde afferuntur, pisciculi parvi, Salmonum more albicantes, Harengis pulchriores et dulciores, et alii pisces Schmedt dicti, capite crassiusculo, ventre candido, carne albâ duriusculâ dulcíque.

Quadrupedibus à quibus

Quadrupedes sunt: Boves, Vaccae, Vituli, Agni, Verveces, Oves, Sues, Porcelli, Apri, Capri, Haedi, Cervi, Lepores et c. et c.

Lac Vaccinum unde
butyrum et casei

Quorum animalium nonnulla Lac suppeditant, praesertim Vaccae, quae tantâ illud reddunt copiâ, ut non solum mensae eo affatim instrui, sed et butyrum inde (quod nobis non bellariorum loco semel aut bis

Seite 56


Lac Ovillum et caprillum caseíque

per septimanam offertur, uti aliis in locis, sed sempèr in principio et fine mensae, imò in jentaculis et merendis vel iis, qui à servitio sunt, conceditur) et casei produci possint. Praeter Vaccinum, et Lacte Ovillo Caprillóque indéque caseis confectis fruimur.

condimenta

Nec destituimur iis, quibus praedictos cibos condire mensaéque idoneos reddere debeamus; quamvis aliunde ea asportentur, non nimio pretio comparabilia, qualia sunt: Sal, Saccharum, Oleum, Piper, Zingiber, Cinamomum, Caryophylli, Cardamomum, Crocus, Nux moschata, Coriandrum, Anisum, Acetum vini, quod tamen et ipsi conficimus, uti et Acetum cerevisiae, et Mel paramus.

Ex quibus omnibus dispalescit, divinâ bonitate omnia urbi terraéque nostrae obtigisse, quae et necessitati et voluptati abundè sufficiant.

Tuum verò jam erit, non habito nullo discrimine gulae indulgere, sed prudenti judicio bona, quae hîc et ubicúnque terrarum sunt mista malis, discernere, ut debitâ horum assumptâ quantitate, decentíque observato ordine corpus tuum in sanitatis aequilibrio persistat.

et Potus qui vel

A Cibis devenio ad Potum, qui non minùs ad corporis nostri facit restaurationem, dum humidam sub-stantiam reparat, sitim levat, chylo exactiùs miscendo, fundendo, digerendo et per angiportus provehendo inservit, sanguini fluorem conciliat, et incendium pin-guis substantiae avertit.

Potus verò vel Inquilinus est vel Adventitius.

Aquâ quae bona est

Inquilinum voco, quem ipsi paramus ex aquâ, hordeo in polentam converso et lupulo, et cerevisiae nomine insignimus. Quae an sanitati conducat, disquiram singulis, quae eam constituunt, partibus examini subjectis.

Seite 57


cerevisia nuncupatur constans ex

Aquam nostram quae nullo suo merito malè audit apud exteros, operosiùs propugnabo, et omnes ei bonae aquae characteres inesse firmissimè evincam.

 

Primò nec salsam nec lacustrem palustrémque, nec pluviam, nec nivalem, nec in cisternis collectam, quae omnes à Doctoribus nostris damnantur, in usum trahimus; sed quae omnium calculo optima censetur, fontanam, è fontium rivorúmque confluvio exortam, indéque sub terrâ non lutosâ admodum et argillosâ, sed arenosâ potiùs, longiori itinere (quo cruditate, si quam forte à nivibus solutis pluviísque nacta fuerit, exuitur) canalium non plumbeorum, qui noxii, sed ligneorum (quorum putredo semper novorum substitutione antevertitur) ope, non solùm ad forum, ad plateas, sed et complurium domicilia derivatam, ad usûs quoscúnque sivè cibos elixandos sivè cerevisiam coquendam summopere idoneam.

Fontana si nos deficit, quod rarissimè fit, et non nisi summâ terram exurente siccitate, ad putealem bonitate ad fontanam quamproximè accedentem confugimus, quae non solùm non deserit nos, sed et dum ex arenis lapillísque scaturiens profluit, hyeme calet et aestate al-get, laudatissima est.

limpidissima
saporis et odoris expers

Deinde limpidissima conspicitur, nullis vel paucis obscurata particulis crassioribus, si eam prope fontem è canalium orificiis excipias; nec sapore vel salso vel alieno quocúnque nec odore linguam aut nares offen-dens.

citò alterabilis

Praetereà ipsi flammis admotae atomi igneae (corpus ipsius non durum admodum crassumve, et prop-tereà laxioribus poris donatum celeriter transeuntes) caliditatem citissimè inducunt; et citissimè iterum ipsi

Seite 58


ad Jovem positae, atomis igneis ad patrias auras evanescentibus, et aqueis locum cedentibus, frigus subrepit.

carnes celeriter macerans, lintea candefaciens

Tandem carnes in eâ fructúsque brevi morâ macerantur et elixantur, lintea redduntur nitidissima, quae in aprico dein expansa celerrimè exsiccantur.

ex Hordeo et lupulo

Jam verò Hordeum quid nisi nutritivâ, aperitivâ et abstersoriâ facultate impraegnat cerevisiam; Lupulus verò quid nisi sanguinem mundat, viscera abstergit, hordeíque vim refrigeratoriam calore suo domat et in temperatam planè transmutat?

proinde optima

Quae cum ita sint, et omnia, quae ad cerevisiam nostram concurrunt producendam bonitate excellant, quis dubitabit, quin optimae notae potus inde conflari possit?

Sapida
clara et defecata hypochondria facile permeans, urinam calculumque pellens

Quod ne gratis credas, et fidem meam interpono, et nonnullas insuper in hâc urbe testor familias, quae cerevisiam Tibi propinabunt nec Hamburgensi sapore, nec Zervestanae claritate cedentem, quae ábsque ullâ gravitate et inflatione hypochondria permeet, urinam calculúmque pellat. Id quod certissimum est argumentum, nos bonâ non defraudari cerevisiâ. Si quis forte hâc iter faciens in potum incidit non adeò laudabilem, non plenis statim ille buccinis aquam nostram diffamet aliáque ingredientia; sed culpam imputet errori externo, casui nempe, et nonnunquam minùs dextrae prae-parationi ζυθοποιῶν: quae ubi quaeso locorum non deprehenduntur interdum?

vel adventitius, tam Cerevisia0
quàm Vinum

Quod si adeò delicatum variísque adsuetum liquoribus habes palatum, ut potus noster non perpetuò sapiat, en Tibi adventitium, tàm Cerevisiam Hamburgensem, Lubecensem, Rostochiensem, Zervestanam, Wismariensem, Brunsvicensem, Hannoveranam et c. quàm Vinum Francicum, Gallicum, Italicum, Rhenanum, Hungaricum, Hispanicum, Creticum seu Malvaticum et

Seite 59


c: quibus abunde hîc et tolerabili pretio prostantibus molle illud eruditi palati desiderium explere possis. Vina praesertim viliùs jam Tibi comparabis, cum cellae nostrae vinariae praesit Oenopola celebris, qui ipse in natalitiis solis coëmpta vina ad nos deportat, et Rhenani Optimi mensuram seu cantharum medio thalero, Gallici octo assibus vendit.

Hactenus de cibo et potu, è quibus coronidis loco bina deduco Consectaria:

E cibi et potûs Quantitate fluit laute

Alterum fluit ex eorum Quantitate, videlicet Lautè vivendi ratio ábsque grandi pecuniarum elocatione. Cum enim urbs regióque nostra tanto alimentorum è proprio sinu collectorum proventu dives sit, ut non sibi tantùm sit nutriendae, sed et aliis, queîs infinito numero boves, frumenta, pisces, butyrum, cervos et lepores submittit, satis: cúmque exotica, quae in cibum deposcimus, leviori pecuniâ per mare ad nos transvehantur, quàm aliàs; nemini exterorum dubium sub oriri debet, quin (praesertim in Chilonii gremium effusis, quae aliò solent avehi) minori hîc omnia veneant pretio, quàm alibi, adeóque minoribus sumptibus vita sustentari queat; nisi hanc rerum copiam vitia quorundam hominum vel excludant, vel corrumpant: quibus tamen bonis legibus obviam ire in proclivi est.

Mensâ communi

Haec praeter quid non solaminis et levaminis accedet tenuioris fortunae Studiosis ex Mensâ communi, quam Serenissimus Celsissimúsque Princeps ac Dominus noster munificentissimè apparat, in quâ tria ferculorum genera, panem praeter et butyrum, juscula scilicet Carnes et pisces, apponenda ipsis curat, minimâ ab illis adjectâ pecuniâ?

Nobilium liberalitate

Imò quid non profuerit liberalitas Nobilium nostrorum, qui, cum nihil prius, nihil antiquius habeant, quàm ut à teneris unguiculis nobiles filiorum animi nobilioribus artibus innutriantur, summam adhibent curam et industriam in deligendis Studiosis moratis-

Seite 60


simis, quos liberorum moribus Ephoros praeficiant: quos suis non solum honorificè alunt sumptibus, sed et lautis salariis ditant, iísque, quorum fidem et industriam probârunt, Germaniam, Galliam, Italiam, Angliam, Belgium lustrandi cum suis copiam faciunt, tandémque redhostimenti loco ad ejusmodi munia evehunt, quae labores exantlatos cum foenore per totum vitae decursum resarciant.

Non ibo per exempla. Salvâ tamen dixerim veritate, rarò quempiam Studiosorum Holsatiam intrasse, quem Nobilium favore impetrato, tellus nostra blando compede vinctum non retinuerit, et honestè nutriverit. Et hinc est, quòd bona pars incolarum, nec infimo loco positorum, aliunde hùc confluxerint, solúmque patri-um cum nostro permutârint, eâ humanitate à nostratibus excepti habitíque, qualem illis ab exteris vicissim exhiberi optaverim.

Ex Qualitate fluit Lautè vivendi ratio absque sanitatis vitaeque jacturâ

Alterum fluit ex alimentorum Qualitate, putà Lautè vivendi ratio ábsque sanitatis vitaéque jacturâ. Cum enim aër, alimenta, et aqua urbis nostrae non pejoribus stipata sint qualitatibus, quàm quae alibi locorum habentur; cur nobis non aequè datum sit aut integrâ frui virium incolumitate, aut vitae terminum ad seram úsque protrahere senectutem, quàm aliis? Imò datum hoc nobis est, etiam hoc nomine felicioribus aliis.

Praeterquàm enim quòd proceritate roboréque corporis nullis nationibus simus inferiores, et ad 70. et 80. annos ut plurimùm provivamus; ultra centenarium quóque excurrere nonnunquam solemus numerum, uti exempla passim in promptu posita confirmant.

Nec est quod metuas, qui aliunde ad nos accedis, ut veluti sub alio degens sole cum aëre nostro et alimentis pacisci possis. Pacisceris facillimè. Néque enim aër noster aut aqua, quam haurimus quâve vescimur, hâc saltem in urbe et regione (de aliis enim, quae vel in Marsiâ sitae sunt, vel mare propius tangunt, sermo non

Seite 61


est) salsedine Te magis offendent, quàm alibi: néque, quantumvis alimenta fumo indurata et sale condita solennia nobis sint, Tu quasi meliorum inopiâ adactus nostris Te cogêris subjicere vivendi legibus, sed recentibus cibis, quibus es assuetus, tàm carnibus quàm piscibus singulis diebus exsatiaberis. Quid multa? Pacti sunt cum iisdem ferè ex quâvis Germaniae parte, ipsâ Galliâ, Hollandiâ et c. ad nos mutato solo translati, qui athleticè et pancraticè vivunt, non secus ac si natalibus terris semper cochlearum instar adhaesissent, praesenti fortunâ omniúmque rerum ubertate laeti, et patriae vix memores, nisi quà pietas hoc exigit.

Habes, Benevole Lector, brevem Parnassi nostri descriptionem: rudi penicillo delineatam: quâ tantisper uteris, donec Apelles aliquis hoc Musarum hospitium luculentioribus coloribus illustrabit, et unà ritus ac solennitates instantis Inaugurationis Posteritati ornatiori scripto commendabit. Etsi enim gens Holsatica Serenissimi Principis sui sit observantissima; interest tamen, ut publicè innotescat, quantopere Ejus Celsitudo de Patria hoc beneficio sit merita, nec solùm hujus pias gratias, sed et aliorum laudes ac benevolas acclamationes percipiat. Faxit DEUS, ut feliciter hoc coeptum opus felicissimè procedat, et pro tantis laboribus et impensis Serenissimus DUX ac DOMINUS noster clementissimus messem metat uberrimam, omníque bonorum genere auctus Vivat floreátque. Cujus im-mortali Nomini ac memoriae sacro Epigrammate, à futuro Collegâ nostro oblato, hunc libellum obsignabimus.

Seite 62


Panditur auspiciis generosi Principis Aedes, Atque recens Musis est patefacta Domus.
Vix Mars detonuit, Patriae vix ducta cicatrix; Et tamen augustum surgere cernis Opus.
Quanta sit hinc Pietas jam collige, quantáque Virtus, Quámque amet Holsatos CIMBER APOLLO suos. Coetera si Patriae contendas dona Parentum:
Illa hominum dices, haec benefacta DEI.


TERMAXIMI APOLLINIS
devotissimus in Parnasso
Mysta
SAMUEL RACHELIUS

FINIS

Seite 63



Zum Beitrag

Caeso Gramm Chilonium… (Abschrift)

Abschrift von Caeso Gramm Chilonium. Novus Holsatiae Parnassus

Themen / Kategorien

Zur Stadtgeschichte Kiel

Schlagwörter / Tags

Autor | Bauwerk | Caeso Gramm | Christian-Albrechts-Universität | Kiel | Landesbeschreibung | Mitteleuropa | Neuzeit | Norddeutschland | Schleswig-Holstein | Stadt | Topographie

Veröffentlicht von

Rüdiger Stehn

<< Vorige Seite

Caeso Gramm Chilonium. Novus Holsatiae Parnassus

Nächste Seite >>
Grønligrotta

Grønligrotta